Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Rois 13     

2 Rois 13
Vulgate


1 anno vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis Iudae regnavit Ioachaz filius Hieu super Israhel in Samaria decem et septem annis 2 Rois 10.35-10.36 2 Rois 11.21 2 Rois 8.26 2 Rois 11.4
2 et fecit malum coram Domino secutusque est peccata Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel non declinavit ab eis 1 Rois 12.26-12.33 1 Rois 14.16 Osée 5.11 2 Rois 13.11 2 Rois 10.29
3 iratusque est furor Domini contra Israhel et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriae et in manu Benadad filii Azahel cunctis diebus Juges 2.14 1 Rois 19.17 2 Rois 13.24-13.25 2 Rois 12.17 Juges 10.7-10.14
4 deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex Syriae 2 Rois 14.26 Exode 3.7 Psaumes 78.34 Exode 3.9 Nombres 21.7
5 et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius 2 Rois 13.25 Néhémie 9.27 2 Rois 14.27 2 Rois 14.25 Exode 4.10
6 verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in Samaria 1 Rois 16.33 2 Rois 13.2 2 Rois 23.4 2 Rois 18.4 2 Rois 17.16
7 et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae Amos 1.3 2 Rois 10.32 Esaïe 41.15-41.16 1 Rois 20.27 1 Samuel 13.15
8 reliqua autem sermonum Ioachaz et universa quae fecit sed et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 1 Rois 14.19-14.20 1 Rois 14.29 1 Rois 11.4 1 Rois 14.31 2 Rois 10.34-10.35
9 dormivitque Ioachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria regnavitque Ioas filius eius pro eo 2 Rois 13.13 2 Rois 10.35 2 Rois 13.10 2 Rois 14.8 1 Rois 14.13
10 anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas filius Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis 11 et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulavit 2 Rois 13.2 2 Rois 3.3 2 Rois 13.6 2 Rois 10.29
12 reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit sed et fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum regum Israhel 2 Rois 13.14-13.25 2 Rois 14.25 2 Chroniques 25.17-25.24 2 Rois 14.8-14.16
13 et dormivit Ioas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super solium eius porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israhel 2 Rois 14.28-14.29 2 Samuel 7.12 1 Rois 2.10 1 Rois 11.31 1 Rois 1.21
14 Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius 2 Rois 2.12 Actes 13.36 Proverbes 11.11 Genèse 48.1 Ezéchiel 14.14
15 et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque adtulisset ad eum arcum et sagittas 16 dixit ad regem Israhel pone manum tuam super arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regis 2 Rois 4.34 Genèse 49.24 Psaumes 144.1
17 et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam 1 Rois 20.26 Exode 4.2 1 Corinthiens 1.18 2 Samuel 5.24 Jean 2.5-2.8
18 et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei percute iaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et stetisset 2 Rois 4.6 Ezéchiel 4.1-4.10 Esaïe 20.2-20.4 Exode 17.11 Ezéchiel 5.1-5.4
19 iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam 2 Rois 13.25 Nombres 16.15 Marc 3.5 2 Rois 6.9 Lévitique 10.16
20 mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno 2 Rois 24.2 2 Rois 3.7 2 Rois 3.24-3.27 Juges 6.3-6.6 2 Rois 5.2
21 quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos Jean 11.44 Apocalypse 11.11 Ezéchiel 37.1-37.10 Matthieu 27.52-27.53 Actes 19.12
22 igitur Azahel rex Syriae adflixit Israhel cunctis diebus Ioachaz 2 Rois 8.12 2 Rois 13.3-13.7 Psaumes 106.40-106.42
23 et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Iacob et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus 2 Rois 14.27 Genèse 13.16-13.17 Genèse 17.2-17.5 Exode 2.24-2.25 1 Rois 8.28
24 mortuus est autem Azahel rex Syriae et regnavit Benadad filius eius pro eo Psaumes 125.3 Luc 18.7
25 porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azahel quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israheli 2 Rois 13.18-13.19 2 Rois 10.32 2 Rois 14.25

Cette Bible est dans le domaine public.