24 iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini 25 filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium 26 de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum 27 de filiis Levi quattuor milia sescenti 2 Rois 11.4 2 Rois 25.18 1 Chroniques 6.49-6.57 2 Rois 11.9 1 Chroniques 27.17 28 Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti 2 Samuel 8.17 1 Chroniques 6.8 1 Chroniques 6.53 1 Rois 2.35 Ezéchiel 44.15 29 Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius principes viginti duo 2 Samuel 2.8-2.9 1 Chroniques 12.2 Genèse 31.23 30 de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul Genèse 6.4 31 porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis Josué 17.1-17.18 32 et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David Esther 1.13 Michée 6.9 Esaïe 33.6 Luc 12.56-12.57 Esaïe 22.12-22.14 33 de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur Psaumes 12.2 Jean 1.47 34 porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici 35 et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia 36 de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescentorum 1 Chroniques 12.33 Joël 2.7 37 et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia Josué 22.1-22.10 Josué 14.3 Josué 13.7-13.32 Deutéronome 3.12-3.16 1 Chroniques 5.1-5.10 38 trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia 1 Rois 8.61 Ezéchiel 11.19 2 Samuel 5.1-5.3 2 Rois 20.3 2 Chroniques 30.12 39 omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David Genèse 26.30 2 Samuel 19.42 2 Samuel 6.19 Genèse 31.54 40 fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui 1 Samuel 25.18 2 Samuel 16.1 2 Rois 11.20 Jérémie 23.5-23.6 Proverbes 11.10 41 sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel