Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Chroniques 28     

2 Chroniques 28
Vulgate


1 viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius Esaïe 1.1 1 Chroniques 3.13 Michée 1.1 Esaïe 7.1-7.12 2 Rois 16.1-16.20
2 sed ambulavit in viis regum Israhel insuper et statuas fudit Baalim Exode 34.17 Juges 2.11 2 Chroniques 22.3-22.4 Osée 2.17 Osée 2.13
3 ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israhel 2 Chroniques 33.2 2 Chroniques 33.6 Lévitique 18.21 2 Rois 23.10 Josué 15.8
4 sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso 2 Rois 16.4 Deutéronome 12.2-12.3 Lévitique 26.30
5 tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae qui percussit eum magnamque praedam de eius cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israhel traditus est et percussus plaga grandi Esaïe 7.1 2 Rois 16.5-16.6 2 Chroniques 24.24 Juges 2.14 Esaïe 7.6
6 occiditque Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum 2 Rois 15.27 Esaïe 9.21 Esaïe 24.5-24.6 Esaïe 7.4-7.5 2 Chroniques 15.2
7 eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus eius Helcanam quoque secundum a rege Genèse 43.15 Genèse 41.43 Esther 10.3 Genèse 43.12
8 ceperuntque filii Israhel de fratribus suis ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et infinitam praedam pertuleruntque eam in Samariam 2 Chroniques 11.4 Deutéronome 28.41 Deutéronome 28.25 Actes 7.26 Actes 13.26
9 ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut caelum pertingeret vestra crudelitas Esdras 9.6 Esaïe 47.6 Apocalypse 18.5 Zacharie 1.15 Esaïe 10.5-10.7
10 insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis enim super hoc Domino Deo vestro Lévitique 25.39-25.46 Romains 12.20-12.21 Matthieu 7.2-7.4 Jérémie 25.29 1 Pierre 4.17-4.18
11 sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini inminet vobis Jacques 2.13 Jérémie 34.14-34.15 Esaïe 58.6 Matthieu 5.7 Hébreux 13.1-13.3
12 steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim Azarias filius Iohanan Barachias filius Mosollamoth Hiezechias filius Sellum et Amasa filius Adali contra eos qui veniebant de proelio Jérémie 26.6 1 Chroniques 28.1
13 et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israhel Matthieu 23.35 Romains 2.5 Josué 22.17-22.18 Nombres 32.14 Matthieu 23.32
14 dimiseruntque viri bellatores praedam et universa quae ceperant coram principibus et omni multitudine 15 steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos iumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam Proverbes 25.21-25.22 Deutéronome 34.3 2 Rois 6.22 Juges 1.16 2 Chroniques 28.12
16 tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans 2 Rois 16.5-16.7 Esaïe 7.1-7.9 Esaïe 7.17
17 veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda et ceperunt praedam magnam Abdias 1.10 Lévitique 26.18 2 Chroniques 25.11-25.12 Abdias 1.13-1.14
18 Philisthim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Iuda ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth Soccho quoque et Thamnam et Gamzo cum viculis suis et habitaverunt in eis Ezéchiel 16.57 Ezéchiel 16.27 1 Samuel 6.9 Josué 15.10 Juges 14.1
19 humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda eo quod nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum 2 Chroniques 21.2 Deutéronome 28.43 Psaumes 106.41-106.43 Proverbes 29.23 Exode 32.25
20 adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit 2 Rois 15.29 Esaïe 30.16 1 Chroniques 5.26 Osée 5.13 Esaïe 30.3
21 igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit 2 Rois 18.15-18.16 2 Rois 16.8-16.9 2 Chroniques 12.9 Proverbes 20.25
22 insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz Esaïe 1.5 Apocalypse 16.9-16.11 2 Chroniques 33.12 Esther 7.6 Psaumes 52.7
23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit dii regum Syriae auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israhel 2 Chroniques 25.14 Jérémie 44.15-44.18 Osée 13.9 Jérémie 44.20-44.28 Habakuk 1.11
24 direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis clusit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem 2 Chroniques 29.7 2 Rois 16.17-16.18 2 Chroniques 30.14 2 Chroniques 33.3-33.5 Actes 17.16
25 in omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum tus atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum 2 Chroniques 28.3
26 reliqua autem sermonum eius et omnium operum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel 2 Rois 16.19-16.20 2 Chroniques 27.7-27.9 2 Chroniques 20.34
27 dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israhel regnavitque Ezechias filius eius pro eo 2 Chroniques 21.20 2 Chroniques 24.25 2 Chroniques 33.20 2 Chroniques 26.23 1 Samuel 2.30

Cette Bible est dans le domaine public.