Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Esdras 10.9 Vulgate
1 sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et iacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu 2 et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc 3 percutiamus foedus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et eorum qui timent praeceptum Dei nostri secundum legem fiat 4 surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac 5 surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israhel ut facerent secundum verbum hoc et iuraverunt 6 et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant 7 et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem 8 et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu transmigrationis9 convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis10 et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israhel 11 et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis 12 et respondit universa multitudo dixitque voce magna iuxta verbum tuum ad nos sic fiat 13 verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto 14 constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc 15 igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos 16 feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem 17 et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi 18 et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia 19 et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent 20 et de filiis Emmer Anani et Zebedia 21 et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias 22 et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel Iozabeth et Elasa 23 et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse est Calita Phataia Iuda et Eliezer 24 et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et Telem et Uri 25 et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea 26 et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi et Irimoth et Helia 27 et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth et Zabeth et Aziza 28 et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai 29 et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et Saal et Ramoth 30 et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse 31 et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon 32 Beniamin Maloch Samarias 33 de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Iermai Manasse Semei 34 de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel 35 Baneas et Badaias Cheiliau 36 Vannia Marimuth et Eliasib 37 Matthanias Mathanai et Iasi 38 et Bani et Bennui Semei 39 et Salmias et Nathan et Adaias 40 Mechnedabai Sisai Sarai 41 Ezrel et Selemau Semeria 42 Sellum Amaria Ioseph 43 de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina Ieddu et Iohel Banaia 44 omnes hii acceperunt uxores alienigenas et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant filios