Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 10     

Job 10
Vulgate


1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae Job 7.11 1 Rois 19.4 Nombres 11.15 Job 9.21 Job 19.4
2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices Job 9.29 Psaumes 143.2 Lamentations 3.40-3.42 Psaumes 139.23-139.24 Job 34.31-34.32
3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves Esaïe 64.8 Job 14.15 Psaumes 138.8 Job 9.22 Lamentations 3.2-3.18
4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis 1 Samuel 16.7 Luc 16.15 Job 9.32 Apocalypse 1.14
5 numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora 2 Pierre 3.8 Psaumes 102.12 Hébreux 1.12 Psaumes 102.24-102.27 Psaumes 90.2-90.4
6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris Job 14.16 Jean 2.24-2.25 1 Corinthiens 4.5 Psaumes 44.21 Psaumes 10.15
7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere Deutéronome 32.39 Osée 2.10 Jean 10.28-10.30 Job 23.13-23.14 Psaumes 1.6
8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me Psaumes 119.73 Esaïe 43.7 Job 10.3 Jérémie 18.3-18.10 Genèse 6.6-6.7
9 memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me Genèse 2.7 Esaïe 64.8 Genèse 3.19 Ecclésiaste 12.7 Jérémie 18.6
10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti Psaumes 139.14-139.16
11 pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me 2 Corinthiens 5.2-5.3 Ezéchiel 37.4-37.8 Job 40.17-40.18 Ephésiens 4.16
12 vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum Matthieu 6.25 Actes 17.28 Job 33.4 Actes 17.25 Genèse 19.19
13 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris Job 23.13 Lamentations 3.37 Deutéronome 32.39 Job 23.9 Esaïe 45.15
14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris Job 7.21 Psaumes 130.3 Nombres 14.18 Exode 34.7 Job 14.16
15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria Esaïe 3.11 Job 9.15 Psaumes 25.18 Job 10.7 Job 9.20-9.21
16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias Esaïe 38.13 Lamentations 3.10 Job 5.9 Nombres 16.29-16.30 Amos 3.8
17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me Job 16.8 Ruth 1.21 Jérémie 48.11 Job 16.11-16.16 Job 19.6-19.11
18 quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret Jérémie 20.14-20.18 Job 3.10-3.11 Matthieu 26.24 Job 14.10 Job 11.20
19 fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum Psaumes 58.8
20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum Job 14.1 Psaumes 39.13 Psaumes 103.15-103.16 Job 7.16-7.21 Job 8.9
21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine Job 3.5 2 Samuel 12.23 Psaumes 23.4 Job 16.22 Job 14.10-14.14
22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans Jérémie 13.16 Psaumes 88.12 Job 34.22 Luc 16.26 Job 3.5

Cette Bible est dans le domaine public.