Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 32.12     

Job 32.12
Vulgate


1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videreturJob 33.9 Job 10.7 Job 23.7 Job 10.2 Job 27.4-27.6
2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram DeoGenèse 22.21 Job 27.5 Job 35.2 Job 40.8 Psaumes 69.9
3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent IobJob 8.6 Job 22.5-22.30 Actes 24.5 Job 15.34 Job 32.1
4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebanturProverbes 18.13 Job 32.11-32.12
5 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementerExode 32.19 Job 32.2
6 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiamJob 15.10 1 Timothée 5.1 1 Pierre 5.5 Romains 13.7 Lévitique 19.32
7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiamProverbes 16.31 Job 12.12 Psaumes 34.11-34.12 Proverbes 1.1-1.4 Hébreux 5.12
8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiamProverbes 2.6 1 Corinthiens 2.10-2.12 Job 33.4 Jacques 1.5 Job 38.36
9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudiciumMatthieu 11.25 Job 12.20 1 Corinthiens 1.26-1.27 Jérémie 5.5 Jean 7.48
10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam1 Corinthiens 7.40 1 Corinthiens 7.25
11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibusProverbes 18.17 Ecclésiaste 12.9-12.10 Job 5.27 Job 29.23 Job 32.4
12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius1 Timothée 1.7 Job 32.3
13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homoJérémie 9.23 Job 15.8-15.10 Esaïe 48.5 Job 12.2 Juges 7.2
14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi 15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquiaMatthieu 22.22 Matthieu 7.23 Job 29.22 Matthieu 22.46 Job 6.24-6.25
16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultraAmos 5.13 Jacques 1.19 Job 13.5 Proverbes 17.28
17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meamJob 35.3-35.4 Job 32.10 Job 33.12
18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri meiPsaumes 39.3 Jérémie 20.9 Ezéchiel 3.14-3.27 Actes 4.20 2 Corinthiens 5.13-5.14
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpitMatthieu 9.17
20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondeboProverbes 8.6-8.7 Job 21.3 Job 13.19 Job 20.2 Job 13.13
21 non accipiam personam viri et Deum homini non aequaboLévitique 19.15 Matthieu 22.16 Job 13.8 Job 34.19 Deutéronome 1.17
22 nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meusJob 17.5 Psaumes 12.2-12.3 Proverbes 29.5 Galates 1.10 1 Thessaloniciens 2.5

Cette Bible est dans le domaine public.