Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 66     

Esaïe 66
Vulgate


1 haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus quietis meae Matthieu 5.34-5.35 Actes 17.24 Actes 7.48-7.50 1 Rois 8.27 Psaumes 11.4
2 omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos Psaumes 34.18 Esaïe 57.15 Luc 18.13-18.14 Matthieu 5.3-5.4 Psaumes 51.17
3 qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est Lévitique 2.2 Juges 5.8 Esaïe 65.3-65.4 Proverbes 21.27 Esaïe 66.17
4 unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt Esaïe 65.12 2 Rois 21.2 Jérémie 7.13 Proverbes 10.24 2 Rois 21.6
5 audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur Psaumes 38.20 Matthieu 10.22 Jean 15.18-15.20 Esaïe 5.19 Jean 9.34
6 vox populi de civitate vox de templo vox Domini reddentis retributionem inimicis suis Esaïe 59.18 Esaïe 65.5-65.7 Joël 3.7-3.16 Esaïe 34.8 Amos 1.2
7 antequam parturiret peperit antequam veniret partus eius peperit masculum Esaïe 54.1 Apocalypse 12.1-12.5 Galates 4.26
8 quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos Esaïe 64.4 Esaïe 49.20-49.22 Actes 21.20 1 Corinthiens 2.9 Romains 15.18-15.21
9 numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus Deus tuus Esaïe 37.3 Genèse 18.14
10 laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam Psaumes 26.8 Deutéronome 32.43 Psaumes 122.6 Esaïe 65.18 Psaumes 137.6
11 ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius Esaïe 60.16 Joël 3.18 Esaïe 60.5 Psaumes 36.8 1 Pierre 2.2
12 quia haec dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis Esaïe 48.18 Esaïe 60.16 Esaïe 9.7 Esaïe 66.11 Esaïe 49.19-49.23
13 quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos et in Hierusalem consolabimini Esaïe 51.3 1 Thessaloniciens 2.7 2 Corinthiens 1.4 Esaïe 40.1 Esaïe 65.18-65.19
14 videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et indignabitur inimicis suis Esdras 8.31 Zacharie 10.7 Esdras 7.9 Proverbes 17.22 Esdras 8.22
15 quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigae eius reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis 2 Thessaloniciens 1.6-1.9 Psaumes 68.17 Esaïe 30.33 Psaumes 21.9 2 Pierre 3.10-3.12
16 quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino Esaïe 27.1 Ezéchiel 38.21-38.22 Ezéchiel 39.2-39.10 Esaïe 34.5-34.10 Esaïe 30.30
17 qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem simul consumentur dicit Dominus Esaïe 65.3-65.4 Lévitique 11.2-11.8 Deutéronome 14.3-14.8 Esaïe 1.28-1.29
18 ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis et venient et videbunt gloriam meam Deutéronome 31.21 Esaïe 2.2 Luc 5.22 Psaumes 82.8 Romains 16.26
19 et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus Esaïe 52.15 Ezéchiel 27.10 Romains 15.21 Esaïe 62.10 Esaïe 55.5
20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini Romains 15.16 Esaïe 65.25 Esaïe 11.9 Esaïe 43.6 Esaïe 60.3-60.14
21 et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit Dominus Exode 19.6 1 Pierre 2.9 Esaïe 61.6 1 Pierre 2.5 Apocalypse 1.6
22 quia sicut caeli novi et terra nova quae ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum Esaïe 65.17 Apocalypse 21.1 2 Pierre 3.13 1 Pierre 1.4-1.5 Jean 10.27-10.29
23 et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus Ezéchiel 46.1 Psaumes 86.9 Ezéchiel 46.6 2 Rois 4.23 Esaïe 1.13-1.14
24 et egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur et erunt usque ad satietatem visionis omni carni Esaïe 14.11 Daniel 12.2 Apocalypse 14.10-14.11 Matthieu 3.12 Marc 9.43-9.49

Cette Bible est dans le domaine public.