Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 11     

Romains 11
Vulgate


1 dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin Philippiens 3.5 1 Samuel 12.22 2 Corinthiens 11.22 Jérémie 33.24-33.26 Romains 3.4
2 non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel 1 Pierre 1.2 Exode 32.1 Actes 13.48 Romains 9.6 Actes 7.40
3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam Jérémie 2.30 1 Rois 18.13 1 Rois 18.30-18.31 1 Rois 18.4 1 Rois 19.10-19.18
4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal 1 Rois 19.18 Jérémie 19.5 1 Rois 16.31 Nombres 25.3 Osée 2.8
5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt Romains 9.27 Ephésiens 1.5-1.6 Romains 9.11 Romains 11.28 Romains 11.6-11.7
6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia Tite 3.5 Galates 2.21 Romains 5.20-5.21 Galates 5.4 2 Timothée 1.9
7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt Romains 9.18 2 Corinthiens 3.14 Romains 3.9 Romains 6.15 Romains 11.5
8 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem Deutéronome 29.4 Esaïe 29.10 2 Corinthiens 3.14-3.15 Matthieu 13.13-13.14 Jérémie 5.21
9 et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis Psaumes 69.22-69.23 Esaïe 8.13-8.14 Deutéronome 32.35 Deutéronome 6.10-6.12 Luc 12.20
10 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva Psaumes 69.23 Ephésiens 4.18 Deutéronome 28.64-28.68 Esaïe 51.23 Romains 1.21
11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur Ezéchiel 18.23 Romains 10.19 Romains 11.14 Actes 13.42 Ezéchiel 33.11
12 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum Romains 11.25 Romains 11.33 Michée 4.1-4.2 Romains 11.15 Romains 9.23
13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo Actes 9.15 Galates 1.16 Actes 26.17-26.18 Galates 2.2 Actes 22.21
14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis 1 Corinthiens 7.16 Jacques 5.20 1 Timothée 4.16 Romains 9.3 2 Timothée 2.10
15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis Ephésiens 1.10 Apocalypse 11.11 Luc 15.32 Apocalypse 20.4-20.6 Romains 11.1-11.2
16 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami Ezéchiel 44.30 Lévitique 23.10 Deutéronome 26.10 Exode 23.16 Genèse 17.7
17 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es Ephésiens 2.11-2.13 Jérémie 11.16 Jean 15.2 Psaumes 52.8 Ephésiens 3.6
18 noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te Romains 11.20 Zacharie 8.20-8.23 Jean 10.16 Romains 4.16 Matthieu 26.33
19 dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar Romains 11.17 Romains 11.23-11.24 Romains 11.11-11.12
20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time 2 Corinthiens 1.24 1 Corinthiens 10.12 Romains 12.16 1 Pierre 1.17 Esaïe 66.2
21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat Romains 8.32 2 Pierre 2.4-2.9 Jérémie 49.12 Jérémie 25.29 1 Corinthiens 10.1-10.12
22 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris Jean 15.2 Hébreux 3.6 1 Corinthiens 15.2 Hébreux 3.14 Hébreux 10.23
23 sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos 2 Corinthiens 3.16 Zacharie 12.10 Matthieu 23.39
24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae Romains 11.17-11.18 Romains 11.30
25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret Luc 21.24 Romains 12.16 Romains 16.25 Ephésiens 3.9 Apocalypse 7.9
26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob Esaïe 59.20 Zacharie 10.6-10.12 Osée 3.5 Jérémie 31.31-31.37 Amos 9.14-9.15
27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum Esaïe 27.9 Ezéchiel 36.25-36.29 Jérémie 31.31-31.34 Esaïe 43.25 Hébreux 8.8-8.12
28 secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres Deutéronome 10.15 Luc 1.68-1.75 Romains 9.5 Lévitique 26.40-26.42 Actes 13.45-13.46
29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei Romains 8.28 Hébreux 7.21 Nombres 23.19 Malachie 3.6 Osée 13.14
30 sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem Colossiens 3.7 Tite 3.3-3.7 Ephésiens 2.1-2.2 Romains 11.31 1 Corinthiens 6.9-6.11
31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur Romains 10.16 Romains 11.15 Romains 11.25
32 conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur Romains 3.9 Galates 3.22 Jean 12.32 Romains 3.22 1 Timothée 2.4-2.6
33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius Psaumes 92.5 Job 5.9 Romains 2.4 Colossiens 2.2-2.3 Ephésiens 3.10
34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit 1 Corinthiens 2.16 Esaïe 40.13 Job 36.22 Job 15.8 Jérémie 23.18
35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei Job 35.7 Job 41.11
36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen 1 Corinthiens 8.6 Romains 16.27 2 Pierre 3.18 1 Pierre 5.11 Ephésiens 3.21

Cette Bible est dans le domaine public.