Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Corinthiens 12     

2 Corinthiens 12
Vulgate


1 si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini Galates 2.2 Galates 1.12 2 Corinthiens 12.7 1 Corinthiens 6.12 2 Corinthiens 8.10
2 scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum 2 Corinthiens 11.11 Actes 22.17 1 Thessaloniciens 4.17 Apocalypse 12.5 2 Corinthiens 5.17
3 et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit 4 quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui Luc 23.43 Apocalypse 2.7 Ezéchiel 31.9
5 pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis 1 Corinthiens 2.3 2 Corinthiens 12.9-12.10 2 Corinthiens 11.30
6 nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me 2 Corinthiens 11.16 2 Corinthiens 5.13 2 Corinthiens 10.8-10.10 Romains 9.1 2 Corinthiens 1.18
7 et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet 1 Corinthiens 5.5 Daniel 5.20 2 Chroniques 32.25-32.26 Juges 2.3 2 Chroniques 26.16
8 propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me 2 Samuel 12.16-12.18 1 Samuel 15.11 Hébreux 5.7 Matthieu 20.21-20.22 Deutéronome 3.23-3.27
9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi 2 Corinthiens 12.10 Philippiens 4.13 Ephésiens 3.16 Esaïe 40.29-40.31 1 Corinthiens 10.13
10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum Romains 5.3 2 Corinthiens 13.4 2 Corinthiens 6.4 2 Corinthiens 12.9 Jacques 1.2
11 factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum 2 Corinthiens 11.5 2 Corinthiens 11.1 Galates 2.6-2.14 1 Corinthiens 15.8-15.10 1 Corinthiens 3.22
12 signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus Romains 15.18-15.19 1 Corinthiens 14.18 2 Corinthiens 11.4 2 Corinthiens 4.2 2 Corinthiens 11.6
13 quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam 1 Corinthiens 9.12 1 Corinthiens 9.6 2 Corinthiens 12.14 1 Corinthiens 9.15-9.18 2 Corinthiens 11.7-11.9
14 ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis Proverbes 19.14 1 Corinthiens 4.14-4.15 1 Corinthiens 10.33 2 Corinthiens 1.15 Proverbes 13.22
15 ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar 1 Thessaloniciens 2.8 Philippiens 2.17 2 Corinthiens 1.6 Colossiens 1.24 2 Timothée 2.10
16 sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi 2 Corinthiens 7.2 2 Corinthiens 12.13 2 Corinthiens 10.2-10.3 1 Pierre 2.3 2 Corinthiens 11.9-11.10
17 numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos 2 Corinthiens 12.18 2 Corinthiens 9.5 2 Rois 5.20-5.27 1 Corinthiens 16.10 1 Corinthiens 4.17
18 rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis 2 Corinthiens 8.6 Romains 4.12 2 Corinthiens 7.6 2 Corinthiens 8.16-8.23 Actes 20.33-20.35
19 olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem Romains 9.1 2 Corinthiens 10.8 1 Corinthiens 14.26 2 Corinthiens 13.10 2 Corinthiens 11.31
20 timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos Romains 1.29 1 Corinthiens 1.11 1 Pierre 2.1 Galates 5.15 2 Corinthiens 1.23-2.4
21 ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt 2 Corinthiens 13.2 1 Corinthiens 5.1 Colossiens 3.5 Galates 5.19 Apocalypse 22.20

Cette Bible est dans le domaine public.