Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Galates 2.3     

Galates 2.3
Vulgate


1 deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et TitoGalates 2.13 Galates 2.3 Tite 1.4 Actes 13.50 Actes 4.36-4.37
2 ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissemPhilippiens 2.16 Galates 2.9 Actes 15.12 1 Corinthiens 2.2 Actes 15.4
3 sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidiActes 16.3 Galates 5.2-5.6 1 Corinthiens 9.20-9.21 2 Corinthiens 2.13 Actes 15.24
4 sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent2 Corinthiens 11.26 Jude 1.4 Galates 5.1 2 Corinthiens 11.20 Actes 15.1
5 quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vosGalates 2.14 Colossiens 1.5 Galates 4.16 Galates 3.1-3.2 Jude 1.3
6 ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt2 Corinthiens 12.11 Actes 10.34 Galates 6.3 2 Corinthiens 11.5 Galates 2.2
7 sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis1 Thessaloniciens 2.4 Galates 1.16 Galates 2.9 Actes 9.15 1 Timothée 1.11
8 qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentesActes 8.17 Actes 13.2-13.11 1 Corinthiens 1.5-1.7 Actes 19.26 Actes 21.19
9 et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionemApocalypse 3.12 Romains 12.3 Galates 2.2 Romains 1.5 1 Pierre 4.10-4.11
10 tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facereActes 24.17 Hébreux 13.16 2 Corinthiens 8.1-8.9 1 Jean 3.17 Jacques 2.15-2.16
11 cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis eratActes 15.1 1 Timothée 5.20 Jacques 3.2 Galates 2.5 Exode 32.21-32.22
12 prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erantActes 10.28 Luc 15.2 Actes 11.2-11.3 Galates 2.9 Ephésiens 3.6
13 et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione1 Corinthiens 15.33 1 Corinthiens 5.6 Ephésiens 4.14 Actes 4.36 Galates 2.1
14 sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizareActes 10.28 Galates 2.5 Actes 15.10-15.11 Psaumes 84.11 1 Timothée 5.20
15 nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatoresTite 3.3 Ephésiens 2.3 Romains 3.9 Philippiens 3.4 Ephésiens 2.11-2.12
16 scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caroPhilippiens 3.9 Psaumes 143.2 Romains 3.19-3.28 Romains 9.30 Galates 3.22-3.24
17 quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absitRomains 6.1-6.2 Galates 2.15 Romains 11.7 Romains 3.6 1 Jean 3.5
18 si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituoGalates 4.9-4.12 1 Corinthiens 8.11-8.12 Galates 2.4-2.5 Galates 2.12-2.16 Galates 5.11
19 ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruciRomains 6.11 Romains 7.4 Romains 6.2 2 Corinthiens 5.15 1 Thessaloniciens 5.10
20 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro meRomains 6.4-6.6 Galates 5.24 2 Corinthiens 4.10-4.11 2 Corinthiens 5.15 Colossiens 3.3-3.4
21 non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus estGalates 3.21 Galates 5.2-5.4 Romains 11.6 1 Corinthiens 15.14 Galates 2.16

Cette Bible est dans le domaine public.