Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 31.9     

Deutéronome 31.9
Vulgate


1 abiit itaque Moses et locutus est omnia verba haec ad universum Israhel 2 et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi praesertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Iordanem istumDeutéronome 34.7 Nombres 27.17 1 Rois 3.7 Exode 7.7 Deutéronome 3.26-3.27
3 Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste transibit ante te sicut locutus est DominusDeutéronome 9.3 Deutéronome 3.28 Actes 7.45 Nombres 27.18-27.21 Deutéronome 34.9
4 facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus Amorreorum et terrae eorum delebitque eosDeutéronome 2.33 Deutéronome 3.21 Deutéronome 7.2 Deutéronome 7.16 Nombres 21.24-21.35
5 cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis sicut praecepi vobisDeutéronome 7.2 Exode 34.12-34.16 Nombres 33.52-33.56 Deutéronome 7.23-7.25 Exode 23.32-23.33
6 viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet teJosué 1.9 1 Chroniques 28.20 Luc 12.32 Psaumes 27.14 2 Timothée 2.1
7 vocavitque Moses Iosue et dixit ei coram omni Israhel confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus et tu eam sorte dividesDeutéronome 3.28 Deutéronome 1.38 Deutéronome 31.6 Ephésiens 6.10 Daniel 10.19
8 et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveasDeutéronome 31.6 Exode 33.14 Josué 1.9 Josué 1.5 Exode 13.21-13.22
9 scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam foederis Domini et cunctis senioribus IsrahelisJosué 3.3 Nombres 4.15 Deutéronome 17.18 1 Chroniques 15.12-15.15 1 Chroniques 15.2
10 praecepitque eis dicens post septem annos anno remissionis in sollemnitate tabernaculorumDeutéronome 15.1-15.2 Lévitique 23.34-23.43
11 convenientibus cunctis ex Israhel ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis huius coram omni Israhel audientibus eis2 Rois 23.2 Josué 8.34-8.35 Deutéronome 12.5 Psaumes 84.7 Deutéronome 16.16-16.17
12 et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huiusDeutéronome 4.10 Deutéronome 6.6-6.7 Psaumes 19.7-19.11 Psaumes 34.11-34.14 Jean 5.39
13 filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Iordane transito pergitis obtinendamDeutéronome 11.2 Proverbes 22.6 Ephésiens 6.4 Deutéronome 6.7 Psaumes 78.4-78.8
14 et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuae voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut praecipiam ei abierunt ergo Moses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimoniiNombres 27.13 Deutéronome 34.5 Deutéronome 31.23 2 Timothée 4.1-4.4 Esaïe 38.1
15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis quae stetit in introitu tabernaculiPsaumes 99.7 Exode 40.38 Exode 33.9-33.10
16 dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet foedus quod pepigi cum eoJuges 2.12 Juges 10.6 Juges 10.13 Actes 13.36 Exode 34.15
17 et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me haec malaEsaïe 8.17 Psaumes 104.29 2 Chroniques 15.2 Juges 6.13 Nombres 14.42
18 ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala quae fecit quia secutus est deos alienosDeutéronome 31.16-31.17
19 nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israhel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios IsrahelDeutéronome 6.7 Deutéronome 31.26 Deutéronome 31.21-31.22 Ezéchiel 2.5 Exode 4.15
20 introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meumNéhémie 9.25-9.26 Deutéronome 6.10-6.12 Osée 13.6 Jérémie 5.28 Exode 3.8
21 postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius quae facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sumOsée 5.3 Jean 2.24-2.25 Amos 5.25-5.26 Psaumes 139.2 Ezéchiel 38.10-38.11
22 scripsit ergo Moses canticum et docuit filios IsrahelDeutéronome 31.19 Deutéronome 31.9
23 praecepitque Iosue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israhel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecumDeutéronome 31.7-31.8 Deutéronome 31.14 Josué 1.5-1.9 Deutéronome 31.3 Actes 7.45
24 postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine atque conplevitDeutéronome 31.9 Deutéronome 17.18
25 praecepit Levitis qui portabant arcam foederis Domini dicensDeutéronome 31.9
26 tollite librum istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonioDeutéronome 31.19 2 Chroniques 34.14-34.15 1 Rois 8.9 Galates 2.19 2 Rois 22.8-22.11
27 ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fueroDeutéronome 9.24 Deutéronome 32.20 Actes 7.51 Psaumes 78.8 Exode 32.8-32.9
28 congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum et terramDeutéronome 4.26 Deutéronome 32.1 Deutéronome 30.19 Nombres 11.16-11.17 Deutéronome 29.10
29 novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam praecepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarumJuges 2.19 Osée 9.9 Deutéronome 32.5 Genèse 49.1 Deutéronome 29.18-29.28
30 locutus est ergo Moses audiente universo coetu Israhel verba carminis huius et ad finem usque conplevitDeutéronome 4.5 Actes 20.27 Hébreux 3.2 Hébreux 3.5 Jean 12.49

Cette Bible est dans le domaine public.