Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 8     

Deutéronome 8
Vulgate


1 omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris Deutéronome 4.1 Deutéronome 5.32-6.3 1 Thessaloniciens 4.1-4.2 Psaumes 119.4-119.6
2 et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non Jacques 1.3 Amos 2.10 2 Chroniques 32.31 Exode 15.25 1 Pierre 5.5-5.6
3 adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini Matthieu 4.4 Luc 4.4 Exode 16.2-16.3 Psaumes 78.23-78.25 Hébreux 13.5-13.6
4 vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus est Deutéronome 29.5 Néhémie 9.21 Matthieu 26.25-26.30
5 ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te Apocalypse 3.19 Proverbes 3.12 2 Samuel 7.14 1 Corinthiens 11.32 Hébreux 12.5-12.11
6 ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum Deutéronome 5.33 Exode 18.20 Luc 1.6 Psaumes 128.1 2 Chroniques 6.31
7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi Deutéronome 11.9-11.12 Psaumes 65.9-65.13 Ezéchiel 20.6 Néhémie 9.24-9.25 Exode 3.8
8 terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et mala granata et oliveta nascuntur terram olei ac mellis 1 Rois 5.11 Esaïe 7.23 Michée 4.4 Psaumes 81.16 Jean 6.13
9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus eius aeris metalla fodiuntur 1 Chroniques 22.14 Deutéronome 33.25 Josué 22.8 Job 28.2
10 ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi Psaumes 103.2 Matthieu 14.19 Romains 14.6 Deutéronome 6.11-6.12 Proverbes 3.9
11 observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie Proverbes 1.32 Osée 2.8-2.9 Psaumes 106.21 Proverbes 30.9 Ezéchiel 16.10-16.15
12 ne postquam comederis et satiatus domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis Proverbes 30.9 Deutéronome 28.47 Deutéronome 32.15 Ecclésiaste 2.4 Aggée 1.4
13 habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam Genèse 13.1-13.5 Psaumes 39.6 Job 1.3 Luc 12.13-12.21
14 elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Psaumes 106.21 Deutéronome 8.11 2 Chroniques 32.25 2 Chroniques 26.16 1 Corinthiens 4.7-4.8
15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissima Psaumes 114.8 Nombres 20.11 Nombres 21.6 Jérémie 2.6 Deutéronome 1.19
16 et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui Exode 16.15 Jérémie 24.5-24.6 Deutéronome 8.3 Hébreux 12.10-12.11 Romains 8.28
17 ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt Deutéronome 9.4 Habakuk 1.16 1 Corinthiens 4.7 Osée 12.8 Deutéronome 7.17
18 sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires praebuerit ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis sicut praesens indicat dies Proverbes 10.22 Osée 2.8 Psaumes 127.1-127.2 Deutéronome 7.8 Deutéronome 7.12
19 sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereas Deutéronome 4.26 Luc 13.5 1 Samuel 12.25 Josué 23.13 Amos 3.2
20 sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri Daniel 9.11-9.12 2 Chroniques 36.16-36.17

Cette Bible est dans le domaine public.