Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Philippiens 3     

Philippiens 3
Vulgate


1 de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium Philippiens 4.4 2 Corinthiens 13.11 1 Thessaloniciens 5.16 Philippiens 4.8 1 Pierre 4.13
2 videte canes videte malos operarios videte concisionem 2 Corinthiens 11.13 Galates 5.15 Psaumes 22.16 Tite 1.16 Esaïe 56.10-56.11
3 nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes Colossiens 2.11 Romains 2.25-2.29 Deutéronome 30.6 Romains 4.11-4.12 Galates 6.13-6.15
4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis 2 Corinthiens 11.18-11.22
5 circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus 2 Corinthiens 11.22 Romains 11.1 Actes 23.6 Actes 22.3 Genèse 17.12
6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella Actes 8.3 Actes 22.3-22.4 Galates 1.13-1.14 Actes 26.9-26.10 Marc 10.20-10.21
7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta Luc 14.33 Proverbes 13.8 Philippiens 3.8-3.10 Luc 14.26 Matthieu 16.26
8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam 2 Pierre 1.3 Jean 17.3 Jérémie 9.23-9.24 Actes 20.24 Philippiens 3.10
9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide 1 Corinthiens 1.30 Romains 8.1 2 Corinthiens 5.21 Romains 1.17 Philippiens 3.6
10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius Romains 8.17 Philippiens 3.8 2 Timothée 2.11-2.12 Galates 2.20 Romains 6.3-6.11
11 si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis Actes 26.7 Apocalypse 20.5 Luc 20.35-20.36 Actes 23.6 Hébreux 11.35
12 non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu 1 Timothée 6.11-6.12 Philippiens 3.13-3.14 Osée 6.3 1 Timothée 6.19 Esaïe 51.1
13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me Luc 9.62 Hébreux 12.1-12.2 Hébreux 6.1 Philippiens 3.8 Philippiens 3.12
14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu 1 Corinthiens 9.24 1 Pierre 5.10 Apocalypse 3.21 Romains 8.28-8.30 2 Corinthiens 4.17-5.1
15 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit Galates 5.10 1 Corinthiens 2.6 Proverbes 2.3-2.6 Jean 7.17 Luc 11.13
16 verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula Galates 6.16 Colossiens 2.6 Apocalypse 3.3 Apocalypse 2.4-2.5 Philippiens 1.27
17 imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos 1 Corinthiens 4.16 1 Pierre 5.3 Philippiens 4.9 2 Thessaloniciens 3.9 1 Thessaloniciens 1.6
18 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi Esaïe 8.11 Galates 1.7 Galates 6.12 Jérémie 13.17 Ephésiens 4.17
19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt Romains 16.18 2 Pierre 2.3 Romains 8.5-8.7 2 Corinthiens 11.15 2 Pierre 2.1
20 nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum Ephésiens 2.19 Colossiens 3.1-3.3 Hébreux 12.22 2 Corinthiens 4.18-5.1 Ephésiens 2.6
21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia Colossiens 3.4 1 Corinthiens 15.42-15.56 1 Jean 3.2 Romains 8.29 Ephésiens 1.19-1.20

Cette Bible est dans le domaine public.