Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 2.12     

Genèse 2.12
Vulgate


1 igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorumPsaumes 33.6 Exode 31.17 2 Rois 19.15 Deutéronome 4.19 Genèse 1.1
2 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patraratExode 31.17 Hébreux 4.4 Deutéronome 5.14 Exode 23.12 Exode 20.8-20.11
3 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceretMarc 2.27 Lévitique 23.3 Jérémie 17.21-17.27 Esaïe 58.13-58.14 Ezéchiel 20.12
4 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terramGenèse 1.4 Genèse 10.1 Genèse 25.19 Psaumes 18.31 Genèse 1.31
5 et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terramGenèse 1.11-1.12 Genèse 3.23 Hébreux 6.7 Genèse 4.12 Psaumes 104.14
6 sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae 7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem1 Corinthiens 15.45 Job 33.4 Ecclésiaste 12.7 Esaïe 64.8 Genèse 3.19
8 plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaveratEzéchiel 28.13 Genèse 13.10 Esaïe 51.3 Joël 2.3 Genèse 3.24
9 produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et maliGenèse 3.22 Apocalypse 2.7 Apocalypse 22.14 Apocalypse 22.2 Ezéchiel 31.8-31.9
10 et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capitaPsaumes 46.4 Apocalypse 22.1
11 nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurumGenèse 25.18 Genèse 10.29 Genèse 10.7 1 Samuel 15.7
12 et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinusJob 28.16 Exode 39.13 Nombres 11.7 Exode 28.20 Ezéchiel 28.13
13 et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram AethiopiaeEsaïe 11.11 Genèse 10.6
14 nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est EufratesDaniel 10.4 Genèse 15.18 Deutéronome 11.24 Genèse 10.22 Genèse 25.18
15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illumEphésiens 4.28 Psaumes 128.2 Genèse 2.8 Genèse 2.2
16 praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede1 Samuel 15.22 1 Timothée 6.17 Genèse 2.9 1 Timothée 4.4 Genèse 3.1-3.2
17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morierisJacques 1.15 Romains 6.23 Genèse 3.19 Ezéchiel 18.4 Colossiens 2.13
18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem suiEcclésiaste 4.9-4.12 1 Corinthiens 11.7-11.12 Genèse 3.12 1 Pierre 3.7 1 Timothée 2.11-2.13
19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eiusGenèse 1.20-1.26 Genèse 1.28 Genèse 2.22-2.23 Genèse 6.20 Genèse 9.2
20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eiusGenèse 2.18
21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro eaGenèse 15.12 1 Samuel 26.12 Job 4.13 Job 33.15 Daniel 8.18
22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam1 Timothée 2.13 1 Corinthiens 11.8-11.9 Genèse 2.19 Proverbes 18.22 Proverbes 19.14
23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta estEphésiens 5.28-5.30 1 Corinthiens 11.8-11.9 Genèse 29.14 Juges 9.2 2 Samuel 5.1
24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne unaMatthieu 19.3-19.9 Ephésiens 5.28-5.31 Marc 10.6-10.12 1 Corinthiens 6.16-6.17 Malachie 2.14-2.16
25 erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebantGenèse 3.7 Genèse 3.10-3.11 Exode 32.25 Psaumes 25.3 Ezéchiel 16.61

Cette Bible est dans le domaine public.