Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 44.30     

Genèse 44.30
Vulgate


Mise à l’épreuve des frères de Joseph

1 praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci
Genèse 42.25 Genèse 43.16 Genèse 43.2 Genèse 24.2 Genèse 43.19
2 scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita
Deutéronome 8.2 Genèse 42.20 Matthieu 10.16 Deutéronome 8.16 Genèse 42.15-42.16
3 et orto mane dimissi sunt cum asinis suis
4 iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono
Psaumes 35.12 Jean 10.32 Deutéronome 2.16 2 Chroniques 20.11 1 Samuel 24.17
5 scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis
Genèse 30.27 Genèse 44.15 Lévitique 19.26 2 Rois 21.6 Deutéronome 18.10-18.14
6 fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est
7 qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint
Genèse 37.18-37.32 2 Samuel 20.20 Proverbes 22.1 Ecclésiaste 7.1 2 Rois 8.13
8 pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum
Matthieu 19.18 Genèse 43.21-43.22 Deutéronome 5.19 Exode 20.15 Genèse 42.27
9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri
Genèse 31.32 Genèse 43.18 Genèse 44.16 Psaumes 7.3-7.5 Actes 25.11
10 qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii
Matthieu 18.24-18.25 Exode 22.3 Genèse 44.17 Genèse 44.33
11 itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli
12 quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin
Genèse 44.26-44.32 Genèse 43.33 Genèse 43.14 Genèse 44.2 Genèse 42.36-42.38
13 at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum
Nombres 14.6 2 Samuel 1.11 2 Samuel 13.19 2 Samuel 1.2 Genèse 37.29-37.34
14 primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt
Philippiens 2.10-2.11 Genèse 37.7-37.10 Genèse 43.16 Genèse 43.25 Genèse 50.18
15 quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia
Exode 32.1 Genèse 44.4-44.5 Genèse 4.10 Genèse 39.8 Genèse 3.13
16 cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus
Genèse 44.9 Daniel 9.7 Nombres 32.23 Genèse 37.9 Esdras 9.10
17 respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum
Genèse 42.18 Proverbes 17.15 Genèse 18.25 2 Samuel 23.3 Genèse 37.32-37.33
18 accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem
Exode 32.22 Genèse 18.30 Genèse 41.40 Genèse 18.32 Genèse 41.44
19 dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem
Genèse 43.7 Genèse 42.7-42.10 Genèse 43.29
20 et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum
Genèse 37.3 Genèse 42.38 Genèse 37.19 Genèse 35.18 Genèse 37.33-37.35
21 dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum
Genèse 42.15 Genèse 42.20 Jérémie 40.4 Jérémie 24.6 Genèse 43.29
22 suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur
Genèse 44.30 Genèse 42.38
23 et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam
Genèse 43.3 Genèse 43.5 Genèse 42.15-42.20
24 cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus
Genèse 42.29-42.34
25 et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici
Genèse 43.2 Genèse 43.5
26 cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri
Genèse 43.4-43.5 Luc 11.7
27 atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea
Genèse 46.19 Genèse 30.22-30.25 Genèse 35.16-35.18 Genèse 29.18-29.21 Genèse 29.28
28 egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet
Genèse 37.33 Genèse 37.13-37.14 Genèse 42.36 Genèse 42.38
29 si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos
Genèse 42.38 Genèse 44.31 Genèse 42.36 Genèse 43.14 Psaumes 88.3-88.4
30 igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat
1 Samuel 18.1 Genèse 44.17 Genèse 44.34 2 Samuel 18.33 1 Samuel 25.29
31 videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos
Genèse 44.29 Genèse 37.35 2 Corinthiens 7.10 1 Samuel 4.17-4.18 Genèse 37.26-37.27
32 ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore
Genèse 43.8-43.9 Genèse 43.16
33 manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis
1 Jean 3.16 Exode 32.32 Romains 9.3 Romains 5.7-5.10 Hébreux 7.22
34 non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam
Esther 8.6 Job 31.29 1 Samuel 2.33-2.34 Exode 18.8 Psaumes 116.3

Cette Bible est dans le domaine public.