Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 44.6     

Genèse 44.6
Vulgate


1 praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacciGenèse 42.25 Genèse 43.16 Genèse 43.19 Esaïe 3.1 Genèse 43.2
2 scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est itaDeutéronome 8.16 Genèse 42.15-42.16 Deutéronome 13.3 Genèse 43.32 2 Corinthiens 8.8
3 et orto mane dimissi sunt cum asinis suis 4 iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bonoPsaumes 35.12 Jean 10.32 Psaumes 109.5 Proverbes 17.13 Deutéronome 2.16
5 scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistisGenèse 30.27 Genèse 44.15 2 Rois 21.6 Lévitique 19.26 1 Rois 20.33
6 fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est 7 qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserintEcclésiaste 7.1 2 Rois 8.13 Genèse 34.25-34.31 Hébreux 13.18 Genèse 35.22
8 pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentumExode 20.15 Genèse 42.27 Jacques 2.10-2.11 Genèse 43.12 Genèse 42.21
9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostriGenèse 31.32 Actes 25.11 Job 31.38-31.40 Genèse 43.18 Genèse 44.16
10 qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxiiGenèse 44.33 Matthieu 18.24-18.25 Exode 22.3 Genèse 44.17
11 itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli 12 quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco BeniaminGenèse 44.2 Genèse 42.36-42.38 Genèse 44.26-44.32 Genèse 43.33 Genèse 43.14
13 at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum2 Samuel 1.11 Nombres 14.6 Genèse 37.29-37.34 2 Samuel 13.19 2 Samuel 1.2
14 primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corrueruntGenèse 43.25 Genèse 50.18 Philippiens 2.10-2.11 Genèse 37.7-37.10 Genèse 43.16
15 quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientiaGenèse 39.8 Genèse 3.13 Genèse 21.26 Exode 32.1 Genèse 44.4-44.5
16 cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphusGenèse 44.9 Daniel 9.7 Nombres 32.23 Esaïe 27.9 Matthieu 7.2
17 respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum2 Samuel 23.3 Genèse 37.32-37.33 Psaumes 75.2 Genèse 26.29 Genèse 42.18
18 accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post PharaonemExode 32.22 Genèse 18.30 Genèse 41.40 Genèse 18.32 Genèse 41.44
19 dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratremGenèse 43.7 Genèse 42.7-42.10 Genèse 43.29
20 et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eumGenèse 37.3 Genèse 42.38 Genèse 42.36 Luc 7.12 Genèse 49.8
21 dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illumGenèse 42.15 Genèse 42.20 Jérémie 24.6 Genèse 43.29 Amos 9.4
22 suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morieturGenèse 44.30 Genèse 42.38
23 et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meamGenèse 43.3 Genèse 43.5 Genèse 42.15-42.20
24 cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meusGenèse 42.29-42.34
25 et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum triticiGenèse 43.2 Genèse 43.5
26 cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viriGenèse 43.4-43.5 Luc 11.7
27 atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor meaGenèse 46.19 Genèse 29.28 Genèse 30.22-30.25 Genèse 35.16-35.18 Genèse 29.18-29.21
28 egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparetGenèse 37.33 Genèse 37.13-37.14 Genèse 42.36 Genèse 42.38
29 si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferosGenèse 42.38 Genèse 44.31 Genèse 42.36 Psaumes 88.3-88.4 Deutéronome 31.17
30 igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat1 Samuel 18.1 1 Samuel 25.29 Genèse 44.31 Genèse 44.17 Genèse 44.34
31 videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferosGenèse 44.29 Genèse 37.35 1 Samuel 4.17-4.18 Genèse 37.26-37.27 1 Thessaloniciens 4.13
32 ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni temporeGenèse 43.8-43.9 Genèse 43.16
33 manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis1 Jean 3.16 Hébreux 7.22 Exode 32.32 Romains 9.3 Romains 5.7-5.10
34 non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistamEsther 8.6 Exode 18.8 Psaumes 116.3 Jérémie 52.10-52.11 Psaumes 119.143

Cette Bible est dans le domaine public.