Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 6.21     

Genèse 6.21
Vulgate


1 cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent 2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerantDeutéronome 7.3-7.4 Malachie 2.11 Esdras 9.12 Romains 9.7-9.8 Esdras 9.1-9.2
3 dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorumNéhémie 9.30 Psaumes 78.39 1 Pierre 3.18-3.20 Esaïe 63.10 Nombres 11.17
4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosiNombres 13.33 2 Samuel 21.15-21.22 Deutéronome 2.20-2.21 Deutéronome 3.11 1 Samuel 17.4
5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni temporeMatthieu 15.19 Genèse 8.21 Romains 1.28-1.31 Marc 7.21-7.23 Jérémie 17.9
6 paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus1 Samuel 15.11 Esaïe 63.10 Ephésiens 4.30 1 Samuel 15.29 Nombres 23.19
7 delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eosProverbes 16.4 Romains 3.20-3.22 Psaumes 24.1-24.2 Sophonie 1.3 Osée 4.3
8 Noe vero invenit gratiam coram DominoGenèse 19.19 Luc 1.30 Exode 33.12-33.17 Proverbes 3.4 2 Timothée 1.18
9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavitLuc 1.6 2 Pierre 2.5 Genèse 5.24 Genèse 7.1 Hébreux 11.7
10 et genuit tres filios Sem Ham et IafethGenèse 5.32
11 corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitateEzéchiel 8.17 Genèse 10.9 Osée 4.1-4.2 Luc 1.6 Psaumes 140.11
12 cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terramPsaumes 53.2-53.3 Job 33.27 Job 22.15-22.17 Genèse 9.12 Genèse 7.1
13 dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra1 Pierre 4.7 Genèse 49.5 Hébreux 11.7 Jérémie 51.13 Jérémie 4.23-4.28
14 fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecusMatthieu 24.38 Exode 2.3 1 Pierre 3.20 Luc 17.27
15 et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illiusGenèse 7.20 Deutéronome 3.11
16 fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in eaLuc 13.25 Genèse 8.6 Ezéchiel 41.16 Ezéchiel 42.3 2 Samuel 6.16
17 ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur2 Pierre 2.5 Genèse 7.4 Genèse 7.21-7.23 Psaumes 29.10 1 Pierre 3.20
18 ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecumGenèse 7.7 Genèse 7.13 Genèse 7.1 Genèse 17.7 Genèse 17.21
19 et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et femininiGenèse 7.8-7.9 Genèse 7.2-7.3 Psaumes 36.6 Genèse 8.17 Genèse 7.15-7.16
20 de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivereJean 5.40 Genèse 7.8-7.16 Genèse 2.19 Genèse 1.28 Actes 10.11-10.12
21 tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibumGenèse 1.29-1.30 Psaumes 35.6 Psaumes 147.9 Psaumes 104.27-104.28 Job 38.41
22 fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi DeusGenèse 7.5 Hébreux 11.7-11.8 Matthieu 7.24-7.27 Exode 40.23 Genèse 7.9

Cette Bible est dans le domaine public.