Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Job 24 Vulgate
1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius 2 alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos 3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae 4 subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae 5 alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis 6 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant 7 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore 8 quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides 9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt 10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas 11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt 12 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur 13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius 14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur 15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum 16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem 17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant 18 levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum 19 ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius 20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum 21 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit 22 detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae 23 dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius 24 elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur 25 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea