Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 2.22     

Exode 2.22
Vulgate


1 egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae 2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus 3 cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis 4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei 5 ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam 6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est 7 cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum 8 respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius 9 ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis 10 quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum 11 in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis 12 cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo 13 et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum 14 qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud 15 audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum 16 erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui 17 supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum 18 quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito 19 responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus 20 at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem 21 iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius 22 quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena 23 post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus 24 et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob 25 respexit filios Israhel et cognovit eos

Cette Bible est dans le domaine public.