Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 32.11     

Exode 32.11
Vulgate


1 videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid accideritExode 24.18 Actes 7.40 2 Pierre 3.4 Deutéronome 9.9 Exode 32.7
2 dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad meJuges 8.24-8.27 Exode 12.35-12.36 Ezéchiel 16.17 Osée 2.8 Ezéchiel 16.11-16.12
3 fecit populus quae iusserat deferens inaures ad AaronEsaïe 40.19-40.20 Juges 17.3-17.4 Jérémie 10.9 Esaïe 46.6
4 quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra AegyptiNéhémie 9.18 Actes 7.41 Deutéronome 9.16 Exode 32.8 1 Rois 12.28
5 quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est2 Rois 10.20 Lévitique 23.2 Lévitique 23.37 2 Rois 16.11 1 Samuel 14.35
6 surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere1 Corinthiens 10.7 Nombres 25.2 Exode 32.17-32.19 Exode 24.4-24.5 Amos 2.8
7 locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra AegyptiDeutéronome 9.12 Exode 32.11 Genèse 6.11-6.12 Osée 9.9 Juges 2.19
8 recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra AegyptiExode 20.23 Exode 20.3-20.4 1 Rois 12.28 Deutéronome 9.16 Exode 32.4
9 rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sitExode 34.9 Exode 33.5 Exode 33.3 Actes 7.51 Deutéronome 9.13
10 dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnamDeutéronome 9.14 Nombres 14.12 Deutéronome 9.19 Exode 22.24 Nombres 16.45-16.48
11 Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robustaDeutéronome 9.18-9.20 Psaumes 106.23 Psaumes 74.1-74.2 Deutéronome 9.26-9.29 Esaïe 63.17
12 ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tuiNombres 14.13-14.16 Deutéronome 9.28 Exode 32.14 Josué 7.9 Deutéronome 32.36
13 recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semperHébreux 6.13 Genèse 12.7 Genèse 22.16 Genèse 15.5 Genèse 15.18
14 placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suumPsaumes 106.45 2 Samuel 24.16 Jonas 3.10 Jérémie 26.19 Jérémie 18.8
15 et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parteDeutéronome 9.15 Exode 16.34 Exode 24.18 Exode 40.20 Psaumes 19.7
16 et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulisExode 31.18 Deutéronome 9.9-9.11 Deutéronome 10.1 Exode 34.1 Deutéronome 9.15
17 audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castrisExode 17.9 Exode 24.13 Josué 6.16 Juges 15.14 Psaumes 47.1
18 qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audioDaniel 5.23 Daniel 5.4 Exode 15.1-15.18
19 cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montisDeutéronome 9.16-9.17 Exode 32.11 Matthieu 5.22 2 Samuel 6.14 Exode 15.20
20 arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis IsrahelDeutéronome 9.21 2 Rois 23.15 Deutéronome 7.5 Proverbes 1.31 2 Rois 23.6
21 dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximumGenèse 20.9 Josué 7.19-7.26 Deutéronome 13.6-13.8 1 Rois 14.16 1 Samuel 26.19
22 cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malumDeutéronome 9.24 1 Samuel 15.24 Exode 16.20 Exode 15.24 Exode 14.11
23 dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid accideritExode 32.1-32.4 Exode 32.8
24 quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulusExode 32.4 Romains 3.10 Luc 10.29 Genèse 3.12-3.13
25 videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat2 Chroniques 28.19 Esaïe 47.3 Genèse 3.10 Exode 33.4-33.6 Romains 6.21
26 et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii LeviMatthieu 12.30 2 Samuel 20.11 Josué 5.13 2 Rois 9.32
27 quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suumNombres 25.5 Exode 32.29 Nombres 25.7-25.12 Exode 32.26 2 Corinthiens 5.16
28 fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominumDeutéronome 33.9 Malachie 2.4-2.6 Nombres 16.41 Nombres 16.32-16.35 Hébreux 2.2-2.3
29 et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictioNombres 25.11-25.13 Zacharie 13.3 Matthieu 10.37 1 Samuel 15.18-15.22 Deutéronome 13.6-13.11
30 facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro1 Samuel 12.20 Nombres 25.13 2 Samuel 16.12 Amos 5.15 1 Samuel 12.23
31 reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxamExode 20.23 Exode 32.30 Daniel 9.8 Daniel 9.11 Exode 20.4
32 aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsistiPhilippiens 4.3 Daniel 12.1 Psaumes 69.28 Apocalypse 21.27 Apocalypse 3.5
33 cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meoEzéchiel 18.4 Apocalypse 20.12 Psaumes 9.5 Apocalypse 13.8 Philippiens 4.3
34 tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorumExode 23.20 Deutéronome 32.35 Exode 3.17 Jérémie 5.9 Esaïe 63.9
35 percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit AaronExode 32.25 Exode 32.4 Actes 1.18 2 Samuel 12.9-12.10 Matthieu 27.3-27.7

Cette Bible est dans le domaine public.