Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 32     

Exode 32
Vulgate


1 videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit Actes 7.40 Exode 24.18 2 Pierre 3.4 Deutéronome 9.9 Exode 32.7
2 dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me Juges 8.24-8.27 Ezéchiel 16.17 Osée 2.8 Ezéchiel 16.11-16.12 Exode 12.35-12.36
3 fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron Juges 17.3-17.4 Jérémie 10.9 Esaïe 46.6 Esaïe 40.19-40.20
4 quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti Néhémie 9.18 Actes 7.41 Deutéronome 9.16 Exode 32.8 Juges 17.3-17.4
5 quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est 2 Rois 10.20 Lévitique 23.2 Lévitique 23.37 2 Chroniques 30.5 Exode 10.9
6 surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere 1 Corinthiens 10.7 Nombres 25.2 Amos 2.8 Apocalypse 11.10 Amos 8.10
7 locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti Deutéronome 9.12 Exode 32.11 Osée 9.9 Juges 2.19 Genèse 6.11-6.12
8 recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti Exode 20.3-20.4 1 Rois 12.28 Exode 20.23 Deutéronome 9.16 Juges 2.17
9 rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit Exode 34.9 Exode 33.5 Exode 33.3 Actes 7.51 Deutéronome 9.13
10 dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam Deutéronome 9.14 Nombres 14.12 Deutéronome 9.19 Exode 22.24 Nombres 16.45-16.48
11 Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta Deutéronome 9.18-9.20 Psaumes 74.1-74.2 Deutéronome 9.26-9.29 Psaumes 106.23 Nombres 16.22
12 ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui Nombres 14.13-14.16 Deutéronome 9.28 Exode 32.14 Josué 7.9 Psaumes 90.13
13 recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper Hébreux 6.13 Genèse 12.7 Genèse 22.16 Genèse 15.5 Genèse 15.18
14 placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum Psaumes 106.45 Jonas 3.10 2 Samuel 24.16 Jérémie 18.8 1 Chroniques 21.15
15 et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte Deutéronome 9.15 Exode 40.20 Psaumes 19.7 Deutéronome 5.22 Exode 31.18
16 et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis Exode 31.18 Exode 34.1 Deutéronome 9.15 2 Corinthiens 3.7 Hébreux 8.10
17 audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castris Exode 17.9 Exode 24.13 Psaumes 47.1 Jérémie 51.14 Job 39.25
18 qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio Daniel 5.23 Daniel 5.4 Exode 15.1-15.18
19 cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis Deutéronome 9.16-9.17 2 Samuel 6.14 Exode 15.20 Deutéronome 27.26 Marc 3.5
20 arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel Deutéronome 9.21 Proverbes 1.31 2 Rois 23.6 Proverbes 14.14 Deutéronome 7.25
21 dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum Genèse 20.9 Deutéronome 13.6-13.8 1 Rois 14.16 1 Samuel 26.19 Genèse 26.10
22 cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum Deutéronome 9.24 Exode 16.20 Exode 15.24 Exode 14.11 1 Samuel 15.24
23 dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit Exode 32.1-32.4 Exode 32.8
24 quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus Exode 32.4 Luc 10.29 Genèse 3.12-3.13 Romains 3.10
25 videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat Genèse 3.10 Exode 33.4-33.6 Romains 6.21 Osée 2.3 Ezéchiel 16.63
26 et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi 2 Samuel 20.11 Josué 5.13 2 Rois 9.32 Matthieu 12.30
27 quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum Nombres 25.5 Nombres 25.7-25.12 Exode 32.26 2 Corinthiens 5.16 Deutéronome 33.8-33.9
28 fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum Deutéronome 33.9 Nombres 16.41 Nombres 16.32-16.35 Hébreux 2.2-2.3 1 Corinthiens 10.8
29 et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio Nombres 25.11-25.13 Zacharie 13.3 Matthieu 10.37 Deutéronome 33.9-33.10 Proverbes 21.3
30 facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro 1 Samuel 12.20 Nombres 25.13 2 Samuel 16.12 Amos 5.15 1 Samuel 12.23
31 reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam Exode 20.23 Exode 32.30 Daniel 9.11 Exode 20.4 Esdras 9.6-9.7
32 aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti Daniel 12.1 Psaumes 69.28 Apocalypse 21.27 Philippiens 4.3 Apocalypse 3.5
33 cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo Ezéchiel 18.4 Apocalypse 13.8 Philippiens 4.3 Deutéronome 29.20 Psaumes 69.28
34 tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum Deutéronome 32.35 Exode 23.20 Jérémie 5.9 Esaïe 63.9 Jérémie 5.29
35 percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron Actes 1.18 2 Samuel 12.9-12.10 Matthieu 27.3-27.7 Actes 7.41 Exode 32.25

Cette Bible est dans le domaine public.