Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 29.15     

Proverbes 29.15
Vulgate


1 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur 2 in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus 3 vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam 4 rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam 5 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius 6 peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit 7 novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam 8 homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem 9 vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem 10 viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius 11 totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum 12 princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios 13 pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus 14 rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur 15 virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam 16 in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt 17 erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae 18 cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est 19 servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit 20 vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio 21 qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem 22 vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior 23 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria 24 qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat 25 qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur 26 multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum 27 abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via

Cette Bible est dans le domaine public.