Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 28     

Esaïe 28
Vulgate


1 vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino Osée 7.5 Esaïe 28.7 Esaïe 28.3-28.4 2 Rois 18.10-18.12 Esaïe 9.9
2 ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam Esaïe 30.30 Ezéchiel 13.11 Esaïe 29.6 Nahum 1.8 Esaïe 9.9-9.12
3 pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim Esaïe 26.6 Daniel 8.13 2 Rois 9.33 Esaïe 25.10 Apocalypse 11.2
4 et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud Nahum 3.12 Michée 7.1 Esaïe 28.1 Osée 13.15 Psaumes 73.19-73.20
5 in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui Esaïe 60.19 Esaïe 62.3 Esaïe 41.16 Esaïe 45.25 Job 29.14
6 et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam 1 Rois 3.28 Jean 5.30 Esaïe 32.15-32.16 Esaïe 11.2-11.4 Psaumes 72.1-72.4
7 verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium Esaïe 56.10-56.12 Esaïe 19.14 Luc 21.34 Matthieu 24.29 Proverbes 20.1
8 omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus Jérémie 48.26 Proverbes 26.11 Habakuk 2.15-2.16
9 quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus Psaumes 131.2 Jérémie 6.10 Jean 12.38 Jean 12.47-12.48 Esaïe 30.10-30.12
10 quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi Jérémie 25.3-25.7 2 Chroniques 36.15-36.16 Esaïe 28.13 Philippiens 3.1 Esaïe 5.4
11 in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum 1 Corinthiens 14.21 Esaïe 33.19 Deutéronome 28.49 Jérémie 5.15
12 cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire Matthieu 11.28-11.29 Esaïe 30.15 Jérémie 6.16 Esaïe 11.10 Psaumes 81.11-81.13
13 et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur Matthieu 21.44 2 Corinthiens 2.16 Osée 6.5 Osée 8.12 Jérémie 23.36-23.38
14 propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem Esaïe 1.10 Esaïe 29.20 Esaïe 28.22 Osée 7.5 Esaïe 5.9
15 dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus Esaïe 8.7-8.8 Ezéchiel 13.22 Esaïe 28.18 Amos 2.4 Daniel 11.22
16 idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet Psaumes 118.22 Actes 4.11-4.12 Romains 9.33 Luc 20.17-20.18 Marc 12.10
17 et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt 2 Rois 21.13 Esaïe 28.2 Apocalypse 16.21 Amos 7.7-7.9 Esaïe 32.2
18 et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem Esaïe 28.15 Esaïe 7.7 Esaïe 8.10 Esaïe 28.3 Zacharie 1.6
19 quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui Job 18.11 Habakuk 3.16 Esaïe 37.3 2 Rois 18.13 Jérémie 19.3
20 coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest Esaïe 64.6 Esaïe 59.5-59.6 Esaïe 57.12-57.13 Esaïe 66.3-66.6 1 Corinthiens 1.18-1.31
21 sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo 1 Chroniques 14.16 2 Samuel 5.20 Josué 10.12 Josué 10.10 1 Chroniques 14.11
22 et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram Esaïe 10.22-10.23 Actes 17.32 Lamentations 1.14 2 Chroniques 36.16 Matthieu 27.39
23 auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum Apocalypse 2.29 Apocalypse 2.11 Apocalypse 2.7 Apocalypse 2.14 Esaïe 1.2
24 numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam Jérémie 4.3 Osée 10.11-10.12
25 nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis Exode 9.31-9.32 Ezéchiel 4.9 Matthieu 23.23
26 et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud Daniel 1.17 Psaumes 144.1 Jacques 1.17 Job 39.17 Exode 36.2
27 non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo Amos 1.3 Esaïe 27.7-27.8 Jérémie 46.28 Esaïe 41.15 Jérémie 10.24
28 panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum Jean 12.24 Esaïe 21.10 1 Corinthiens 9.9-9.10 1 Corinthiens 3.9 Matthieu 13.37-13.43
29 et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam Esaïe 9.6 Romains 11.33 Jérémie 32.19 Job 37.23 Daniel 4.2-4.3

Cette Bible est dans le domaine public.