Une apparition terrifiante
1 Anno tertio Cyri, regis Persarum, verbum revelatum, est Danieli, cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna; intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione.
Daniel 6.28 Daniel 1.21 Daniel 8.26 Daniel 1.7 Daniel 1.17
2 In diebus illis, ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus;
Néhémie 1.4 Esdras 9.4-9.5 Psaumes 43.2 Jérémie 9.1 Jacques 4.9
3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum: sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies.
Matthieu 6.17 Daniel 6.18 Daniel 11.8 Esaïe 24.6-24.11 Amos 5.11
4 Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.
Genèse 2.14 Daniel 8.2 Ezéchiel 1.3
5 Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo;
Ezéchiel 9.2 Daniel 12.6-12.7 Jérémie 10.9 Apocalypse 1.13-1.15 Josué 5.13
6 et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus lampas ardens; et brachia ejus, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis; et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.
Apocalypse 19.12 Matthieu 17.2 Ezéchiel 1.14 Ezéchiel 10.9 Ezéchiel 1.16
7 Vidi autem, ego Daniel, solus visionem; porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
Actes 9.7 Actes 22.9 Genèse 3.10 Ezéchiel 12.18 Esaïe 2.10
8 Ego autem relictus solus, vidi visionem grandem hanc; et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.
Daniel 8.27 Daniel 7.28 Habakuk 3.16 Apocalypse 1.17 Matthieu 17.6
9 Et audivi vocem sermonum ejus; et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae.
Daniel 8.18 Job 4.13 Genèse 15.12 Luc 22.45 Job 33.15
10 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum.
Apocalypse 1.17 Jérémie 1.9 Daniel 8.18 Daniel 10.16 Daniel 9.21
11 Et dixit ad me: Daniel, vir desideriorum, intellige verba quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
Daniel 8.16-8.17 Ezéchiel 2.1 Cantique 7.10 Marc 16.8 Psaumes 45.11
12 Et ait ad me: Noli metuere, Daniel; quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos.
Actes 10.30-10.31 Daniel 9.20-9.23 Daniel 10.19 Esaïe 41.14 Esaïe 41.10
13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum; et ego remansi ibi juxta regem Persarum.
Daniel 12.1 Jude 1.9 Apocalypse 12.7 Daniel 10.20-10.21 1 Pierre 3.22
14 Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.
Daniel 2.28 Daniel 8.26 Habakuk 2.3 Daniel 12.9 Daniel 12.4
15 Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.
Ezéchiel 24.27 Luc 1.20 Daniel 10.9 Daniel 8.18 Ezéchiel 33.22
16 Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea; et aperiens os meum, locutus sum, et dixi ad eum qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium;
Daniel 8.15 Esaïe 6.7 Daniel 8.17 Jérémie 1.9 Daniel 7.15
17 et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
Esaïe 6.1-6.5 Exode 24.10-24.11 Jean 1.18 Genèse 32.20 Juges 6.22
18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,
Daniel 10.16 Esaïe 35.3-35.4 2 Corinthiens 12.9-12.10 Actes 18.23 Ephésiens 3.16
19 et dixit: Noli timere, vir desideriorum; pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me.
Josué 1.9 Esaïe 35.4 Juges 6.23 Daniel 10.11-10.12 Josué 1.6-1.7
20 Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? Et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens.
Daniel 8.21 Daniel 10.13 Actes 12.23 Daniel 11.2-11.4 Esaïe 37.36
21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis; et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael, princeps vester.
Daniel 10.13 Apocalypse 12.7 Jude 1.9 Daniel 12.1 Esaïe 43.8-43.9