Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Sophonie 3.7     

Sophonie 3.7
Vulgate


1 vae provocatrix et redempta civitas columbaJérémie 6.6 Amos 3.9 Jérémie 22.17 Ezéchiel 22.29 Malachie 3.5
2 non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavitJérémie 5.3 Jérémie 2.30 Jérémie 7.23-7.28 Jérémie 22.21 Psaumes 78.22
3 principes eius in medio eius quasi leones rugientes iudices eius lupi vespere non relinquebant in maneHabakuk 1.8 Jérémie 5.6 Jérémie 22.17 Michée 3.9-3.11 Psaumes 10.8-10.10
4 prophetae eius vesani viri infideles sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legemEzéchiel 22.26 Malachie 2.8 Osée 9.7 1 Jean 4.1 Ezéchiel 44.7-44.8
5 Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionemDeutéronome 32.4 Sophonie 3.15 Psaumes 37.6 Deutéronome 23.14 Psaumes 145.17
6 disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore1 Corinthiens 10.11 Nahum 2.1-2.3 Esaïe 37.24-37.26 Esaïe 10.1-10.34 Sophonie 2.5
7 dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suasOsée 9.9 Jérémie 7.7 Jérémie 36.3 Sophonie 3.2 Jérémie 38.17
8 quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terraJoël 3.2 Sophonie 1.18 2 Pierre 3.10 Psaumes 27.14 Ezéchiel 38.14-38.23
9 quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero unoEsaïe 19.18 Psaumes 22.27 Actes 2.4-2.13 Apocalypse 11.15 Romains 15.6-15.11
10 ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihiPsaumes 68.31 Esaïe 11.11 Esaïe 18.1 Romains 15.16 1 Pierre 1.1
11 in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae et non adicies exaltari amplius in monte sancto meoEsaïe 11.9 Esaïe 54.4 Joël 2.26-2.27 Matthieu 3.9 Jérémie 7.4
12 et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine DominiEsaïe 14.32 Nahum 1.7 Zacharie 13.8-13.9 Esaïe 50.10 Matthieu 5.3
13 reliquiae Israhel non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreatApocalypse 14.5 Sophonie 2.7 Michée 4.7 Esaïe 10.20-10.22 Jérémie 31.33
14 lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni corde filia HierusalemEsaïe 12.6 Esaïe 54.1 Luc 2.10-2.14 Zacharie 2.10-2.11 Psaumes 81.1-81.3
15 abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultraEsaïe 51.22 Jean 1.49 Zacharie 10.6-10.7 Sophonie 3.5 Psaumes 85.3
16 in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuaeHébreux 12.12 Esaïe 35.3-35.4 Apocalypse 2.3 Esaïe 41.10 Zacharie 8.15
17 Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laudeHébreux 7.25 Psaumes 149.4 Sophonie 3.15 Esaïe 62.4-62.5 Jérémie 32.41
18 nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobriumPsaumes 42.2-42.4 Lamentations 1.4 Lamentations 2.6-2.7 Osée 1.11 Lamentations 1.7
19 ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorumJérémie 33.9 Michée 4.6-4.7 Esaïe 60.14 Hébreux 12.13 Ezéchiel 34.16
20 in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit DominusJérémie 29.14 Joël 3.1 Ezéchiel 37.21 Malachie 3.12 Ezéchiel 34.16

Cette Bible est dans le domaine public.