Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Nombres 9.2 Vulgate
1 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens2 faciant filii Israhel phase in tempore suo3 quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius 4 praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase 5 qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel 6 ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron 7 dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israhel 8 quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis 9 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 10 loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino 11 mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud 12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt 13 si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit 14 peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae 15 igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane 16 sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis 17 cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur 18 ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco 19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur 20 quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant 21 si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria 22 si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra 23 per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi