Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 2.17     

Matthieu 2.17
Vulgate


1 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt HierosolymamLuc 2.4-2.7 Michée 5.2 Genèse 49.10 Luc 1.5 Daniel 9.24-9.25
2 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eumNombres 24.17 Jérémie 23.5 Zacharie 9.9 Esaïe 9.6-9.7 Jean 18.37
3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illoMatthieu 8.29 Matthieu 23.37 Actes 5.24-5.28 Actes 17.6-17.7 1 Rois 18.17-18.18
4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nascereturActes 23.9 Jérémie 8.8 Actes 6.12 Esdras 7.6 Matthieu 7.29
5 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetamGenèse 35.19 Josué 19.15 Ruth 1.19 Jean 7.42 Ruth 4.11
6 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum IsrahelMichée 5.2 Apocalypse 11.15 Jean 7.42 Esaïe 40.11 Apocalypse 2.27
7 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis1 Samuel 18.21 Psaumes 83.3-83.4 Exode 1.10 Psaumes 64.4-64.6 Psaumes 10.9-10.10
8 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eumProverbes 21.30 Job 5.12-5.13 1 Rois 19.2 Matthieu 26.48-26.49 2 Samuel 15.7-15.12
9 qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puerMatthieu 2.2 Psaumes 25.12 Proverbes 2.1-2.6 2 Pierre 1.19 Proverbes 8.17
10 videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valdeLuc 2.10 Psaumes 67.4 Luc 2.20 Romains 15.9-15.13 Psaumes 105.3
11 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murramPsaumes 72.10 Esaïe 60.6 Matthieu 2.2 Apocalypse 22.8-22.10 Nombres 7.86
12 et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suamMatthieu 2.22 Matthieu 27.19 Exode 1.17 Matthieu 2.13 Matthieu 1.20
13 qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eumExode 1.22 Actes 12.11 Matthieu 2.16 Matthieu 1.20 Actes 10.7
14 qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in AegyptumMatthieu 2.20-2.21 Actes 26.21 Matthieu 1.24
15 et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meumOsée 11.1 Exode 4.22 Jean 19.28 Jean 19.36 Matthieu 1.22
16 tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magisEsaïe 59.7 Juges 16.10 Proverbes 28.17 2 Rois 8.12 Nombres 24.10
17 tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem 18 vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non suntJérémie 31.15 Jérémie 9.17-9.21 Genèse 42.36 Ezéchiel 2.10 Jérémie 4.31
19 defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in AegyptoMatthieu 1.20 Psaumes 76.10 Ezéchiel 11.16 Psaumes 139.7 Matthieu 2.22
20 dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueriExode 4.19 Proverbes 3.5-3.6 1 Rois 11.40 1 Rois 11.21 Matthieu 2.13
21 qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram IsrahelHébreux 11.8 Genèse 6.22
22 audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes GalilaeaeLuc 2.39 Matthieu 1.20 Genèse 19.17-19.21 Psaumes 73.24 Psaumes 107.6-107.7
23 et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabiturJuges 13.5 Jean 1.45-1.46 Jean 18.7 Luc 1.26 Jean 19.19

Cette Bible est dans le domaine public.