Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 20     

Matthieu 20
Vulgate


1 simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam Matthieu 13.24 Cantique 8.11-8.12 Matthieu 13.47 Matthieu 13.33 Matthieu 22.2
2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam Matthieu 18.28 Matthieu 22.19 2 Timothée 3.15 1 Samuel 3.1 Matthieu 20.13
3 et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos 1 Timothée 5.13 Ezéchiel 16.49 Proverbes 19.15 Hébreux 6.12 Marc 15.25
4 et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis 1 Pierre 1.13 Colossiens 4.1 Luc 19.7-19.10 1 Pierre 4.2-4.3 Matthieu 21.23-21.31
5 illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter Luc 23.44-23.46 Jean 1.39 Jean 11.9 Matthieu 27.45 Actes 10.3
6 circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi Jean 9.4 Actes 17.21 Luc 23.40-23.43 Ecclésiaste 9.10 Ezéchiel 16.49
7 dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam Actes 17.30-17.31 Matthieu 22.9-22.10 Romains 10.14-10.17 Hébreux 6.10 Ephésiens 2.11-2.12
8 cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos Lévitique 19.13 Deutéronome 24.15 1 Corinthiens 4.1-4.2 Romains 2.6-2.10 Genèse 15.2
9 cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios Matthieu 20.2 Romains 4.3-4.6 Romains 5.20-5.21 Luc 23.40-23.43 Matthieu 20.6-20.7
10 venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios 11 et accipientes murmurabant adversus patrem familias Actes 22.21-22.22 Actes 13.45 Actes 11.2-11.3 Luc 15.28-15.30 1 Thessaloniciens 2.16
12 dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus Jacques 1.11 Luc 12.55 Romains 3.27 Malachie 3.14 Esaïe 58.2-58.3
13 at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum Matthieu 22.12 Matthieu 26.50 Job 40.8 Job 34.8-34.12 Genèse 18.25
14 tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi Luc 16.25 Ezéchiel 29.18-29.20 Matthieu 6.6 2 Rois 10.30-10.31 Romains 3.19
15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum Deutéronome 15.9 Matthieu 6.23 Marc 7.22 Proverbes 23.6 Romains 9.15-9.24
16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi Matthieu 19.30 Marc 10.31 Luc 14.24 Jean 12.19-12.22 Luc 17.17-17.18
17 et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis Marc 10.32-10.34 Actes 10.41 Matthieu 13.11 Matthieu 16.13 Genèse 18.17
18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte Matthieu 16.21 Matthieu 27.1 Matthieu 26.66 Actes 4.27-4.28 Marc 14.64-14.65
19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget Matthieu 16.21 Marc 15.16-15.20 Actes 2.23 Matthieu 27.27-27.31 Matthieu 27.2-27.10
20 tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo Matthieu 4.21 Matthieu 8.2 Matthieu 27.56 Marc 10.35-10.45 Marc 15.40
21 qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo Matthieu 19.28 Matthieu 18.1 Esther 5.3 Psaumes 110.1 Marc 10.36-10.37
22 respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus Jean 18.11 Luc 22.42 Matthieu 26.42 Esaïe 51.22 Marc 14.36
23 ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo Apocalypse 1.9 Actes 12.2 Matthieu 25.34 1 Corinthiens 2.9 2 Timothée 2.11-2.12
24 et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus 1 Pierre 5.5 Philippiens 2.3 Proverbes 13.10 Jacques 3.14-4.1 1 Corinthiens 13.4
25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos Luc 22.25-22.27 Matthieu 20.25-20.28 Matthieu 18.3-18.4 Jean 13.12-13.17 Matthieu 11.29
26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister Marc 9.35 Marc 10.43 Marc 10.45 1 Pierre 5.3 Ezéchiel 24.13
27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus Marc 9.33-9.35 Luc 22.26 2 Corinthiens 11.23-11.27 Matthieu 18.4 1 Corinthiens 9.19-9.23
28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis Luc 22.27 Hébreux 9.28 Tite 2.14 1 Pierre 1.18-1.19 Jean 13.4-13.17
29 et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa Marc 10.46-10.52 Luc 18.35-18.43 Matthieu 9.27-9.31
30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David Matthieu 22.42 Matthieu 21.9 Matthieu 9.27-9.31 Matthieu 21.14 Esaïe 29.18
31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David Matthieu 19.13 Luc 18.1-18.8 Luc 18.39 1 Thessaloniciens 5.17 Genèse 32.25-32.29
32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis Ezéchiel 36.37 Philippiens 4.6 Matthieu 20.21 Actes 10.29
33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri Psaumes 119.18 Ephésiens 1.17-1.19
34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum Psaumes 145.8 Hébreux 4.15-4.16 Matthieu 9.29 Marc 7.33 Luc 7.13

Cette Bible est dans le domaine public.