Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Corinthiens 8.13     

2 Corinthiens 8.13
Vulgate


1 notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis MacedoniaeActes 16.9 1 Thessaloniciens 4.10 Colossiens 1.29 Actes 11.23 Romains 15.26
2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorumJacques 2.5 2 Corinthiens 9.13 Proverbes 11.25 1 Thessaloniciens 1.6 Romains 12.8
3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fueruntExode 35.29 1 Chroniques 29.9 Exode 35.5 1 Chroniques 29.5-29.6 1 Corinthiens 16.2
4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctosActes 24.17 1 Corinthiens 16.3-16.4 2 Corinthiens 9.1 Romains 15.25-15.26 2 Corinthiens 9.12-9.14
5 et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem DeiRomains 6.13 1 Samuel 1.28 2 Corinthiens 4.5 2 Chroniques 30.8 Romains 12.1
6 ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam2 Corinthiens 12.18 2 Corinthiens 8.4 2 Corinthiens 8.19 2 Corinthiens 8.16-8.17 Philippiens 4.18
7 sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis2 Corinthiens 9.8 1 Corinthiens 1.5 2 Pierre 1.5-1.8 Romains 15.14 Philippiens 1.9
8 non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans1 Corinthiens 7.6 Romains 11.12-11.14 1 Corinthiens 7.12 Ezéchiel 33.31 2 Corinthiens 9.2
9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetisMatthieu 20.28 Philippiens 2.6-2.8 Romains 5.8 Romains 8.32 Jean 1.14
10 et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore1 Corinthiens 7.25 2 Corinthiens 9.2 1 Timothée 6.18-6.19 Hébreux 13.16 1 Corinthiens 7.40
11 nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis2 Corinthiens 9.2
12 si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet2 Corinthiens 9.7 Luc 21.1-21.4 Marc 12.42-12.44 Luc 16.10 Marc 14.7-14.8
13 non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitateActes 4.34 Romains 15.26-15.27
14 in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est2 Corinthiens 9.12 Actes 4.34
15 qui multum non abundavit et qui modicum non minoravitExode 16.18 Luc 22.35
16 gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde TitiApocalypse 17.17 Esdras 7.27 Jérémie 32.40 2 Corinthiens 7.7 2 Corinthiens 7.12
17 quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos2 Corinthiens 8.6 Hébreux 13.22 2 Corinthiens 8.10 2 Corinthiens 8.8
18 misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias2 Corinthiens 12.18 1 Corinthiens 7.17 2 Corinthiens 8.22-8.23 2 Corinthiens 2.12 2 Corinthiens 8.19
19 non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram1 Corinthiens 16.3-16.4 2 Corinthiens 4.15 2 Corinthiens 9.8 1 Pierre 4.10-4.11 Actes 15.22
20 devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis2 Corinthiens 11.12 1 Corinthiens 16.3 Ephésiens 5.15 Matthieu 10.16 1 Thessaloniciens 5.22
21 providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibusRomains 12.17 Philippiens 4.8 1 Pierre 2.12 Romains 14.18 Tite 2.5-2.8
22 misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vosPhilippiens 2.20-2.22
23 sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae ChristiPhilippiens 2.25 Philémon 1.17 2 Corinthiens 8.6 1 Thessaloniciens 2.2 2 Corinthiens 8.19
24 ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum2 Corinthiens 7.14 2 Corinthiens 7.4 2 Corinthiens 8.8 2 Corinthiens 9.2-9.4

Cette Bible est dans le domaine public.