Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Josué 7     

Josué 7
Vulgate


1 filii autem Israhel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israhel Josué 22.20 Josué 6.17-6.18 Josué 7.20-7.21 1 Chroniques 2.6-2.7 Hébreux 12.15-12.16
2 cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Ahi quae est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui praecepta conplentes exploraverunt Ahi Josué 18.12 1 Samuel 14.23 1 Samuel 13.5 Osée 4.15 Josué 12.9
3 et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus frustra vexatur contra hostes paucissimos Hébreux 4.11 Luc 13.24 Proverbes 21.25 Proverbes 13.4 2 Pierre 1.10
4 ascenderunt ergo tria milia pugnatores qui statim terga vertentes Deutéronome 28.25 Lévitique 26.17 Esaïe 59.2 Esaïe 30.17 Deutéronome 32.30
5 percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est Josué 2.11 Josué 2.9 Lévitique 26.36 Esaïe 13.7 Ezéchiel 21.7
6 Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israhel miseruntque pulverem super capita sua Genèse 37.29 Nombres 14.6 2 Samuel 13.31 Genèse 37.34 1 Samuel 4.12
7 et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem 2 Rois 3.10 Matthieu 17.17 Jérémie 12.1-12.2 Nombres 20.4-20.5 Marc 8.17-8.18
8 mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem hostibus suis terga vertentem Habakuk 2.1 Esdras 9.10 Romains 3.5-3.6
9 audient Chananei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo Psaumes 83.4 Exode 32.12 Joël 2.17 Psaumes 106.6-106.8 Psaumes 124.2-124.3
10 dixitque Dominus ad Iosue surge cur iaces pronus in terra 1 Samuel 15.22 1 Samuel 16.1 1 Chroniques 22.16 Exode 14.15
11 peccavit Israhel et praevaricatus est pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua Actes 5.1-5.2 Josué 6.17-6.19 Osée 6.7 Jean 12.5-12.6 Malachie 3.8-3.9
12 nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus est Nombres 14.45 Josué 6.18 Psaumes 5.4-5.5 Juges 2.14 Esaïe 59.2
13 surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum haec enim dicit Dominus Deus Israhel anathema in medio tui est Israhel non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere Josué 3.5 2 Chroniques 28.10 Exode 19.10-19.15 1 Corinthiens 5.1-5.6 Matthieu 7.5
14 accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros Proverbes 16.33 1 Samuel 14.38-14.42 1 Samuel 10.19-10.21 Actes 1.24-1.26 Josué 7.17-7.18
15 et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus conburetur igni cum omni substantia sua quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israhel Genèse 34.7 1 Samuel 14.38-14.39 Juges 20.6 1 Samuel 26.21 Deutéronome 13.15-13.16
16 surgens itaque Iosue mane adplicavit Israhel per tribus suas et inventa est tribus Iuda Ecclésiaste 9.10 Genèse 22.3 Psaumes 119.60 Josué 3.1
17 quae cum iuxta familias suas esset oblata inventa est familia Zarai illam quoque per viros offerens repperit Zabdi Nombres 26.20 1 Chroniques 2.4-2.7 Genèse 38.30
18 cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda Nombres 32.23 Actes 5.1-5.10 1 Samuel 14.42 Jérémie 2.26 Proverbes 13.21
19 et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israhel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas 1 Samuel 6.5 Jérémie 13.16 Jean 9.24 2 Chroniques 30.22 1 Samuel 14.43
20 responditque Achan Iosue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israhel et sic et sic feci Psaumes 38.18 Genèse 42.21 Exode 10.16 Matthieu 27.4 Job 7.20
21 vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui 2 Pierre 2.15 Luc 12.15 Esaïe 29.15 1 Jean 2.15-2.16 Psaumes 119.37
22 misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul 23 auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israhel proieceruntque ante Dominum 24 tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israhel cum eo duxerunt eos ad vallem Achor Josué 15.7 Esaïe 65.10 Josué 7.26 Proverbes 15.27 Exode 20.5
25 ubi dixit Iosue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius erant igne consumpta sunt Josué 6.18 1 Chroniques 2.7 Deutéronome 17.5 Lévitique 20.2 Lévitique 24.14
26 congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in praesentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie Esaïe 65.10 Osée 2.15 Deutéronome 13.17 Josué 7.24 Lamentations 3.53

Cette Bible est dans le domaine public.