Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 24.7     

1 Samuel 24.7
Vulgate


1 ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi1 Samuel 23.28-23.29 1 Samuel 23.19 Proverbes 25.5 Osée 7.3 Ezéchiel 22.9
2 cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi1 Samuel 26.2 Psaumes 38.12 1 Samuel 13.2 Psaumes 141.6 Psaumes 37.32
3 adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israhel perrexit ad investigandum David et viros eius etiam super abruptissimas petras quae solis hibicibus perviae suntJuges 3.24 Psaumes 142.1-142.7 Psaumes 57.1-57.11 Psaumes 141.6
4 et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri eius in interiori parte speluncae latebant1 Samuel 23.17 2 Samuel 4.8 Job 31.31 1 Samuel 24.10 1 Samuel 26.23
5 et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter2 Samuel 24.10 1 Jean 3.20-3.21 2 Rois 22.19 2 Samuel 12.9
6 post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis SaulRomains 12.14-13.2 1 Samuel 26.9-26.11 Matthieu 5.44 1 Rois 21.3 Job 31.29-31.30
7 dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini estPsaumes 7.4 Romains 12.17-12.21 Matthieu 5.44 1 Samuel 25.33
8 et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere1 Samuel 25.23-25.24 Romains 13.7 1 Samuel 26.17 Exode 20.12 Genèse 17.3
9 surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravitProverbes 25.23 Psaumes 101.5 Proverbes 26.28 Proverbes 16.28 Jacques 3.6
10 dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quaerit malum adversum te1 Samuel 24.4 Psaumes 105.15 1 Samuel 26.8-26.9
11 ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est1 Samuel 26.20 1 Samuel 23.14 1 Samuel 23.23 2 Rois 5.13 Lamentations 4.18
12 quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eamGenèse 16.5 Juges 11.27 Psaumes 43.1 Job 5.8 1 Pierre 2.23
13 iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in teMatthieu 7.16-7.18 Matthieu 7.20 Matthieu 12.33-12.34 Matthieu 15.19
14 sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te1 Samuel 26.20 2 Samuel 9.8 1 Samuel 17.43 2 Samuel 3.8 1 Rois 21.7
15 quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum sequeris et pulicem unum1 Samuel 24.12 Psaumes 35.1 Psaumes 119.154 Psaumes 43.1 Michée 7.9
16 sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua1 Samuel 26.17 Actes 6.10 Genèse 33.4 Proverbes 15.1 Luc 21.15
17 cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit1 Samuel 26.21 Matthieu 5.44 Genèse 38.26 Matthieu 27.4 Exode 9.27
18 dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala1 Samuel 26.23 1 Samuel 23.12 1 Samuel 26.8 1 Samuel 24.10 1 Samuel 23.7
19 et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me1 Samuel 23.21 Psaumes 18.20 1 Samuel 26.25 Proverbes 25.21-25.22 Juges 17.2
20 quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me1 Samuel 23.17 1 Samuel 20.30-20.31 1 Samuel 13.14 Job 15.25 Matthieu 2.13
21 et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum IsrahelGenèse 21.23 2 Samuel 21.6-21.8 1 Samuel 20.14-20.17 Hébreux 6.16 Genèse 31.53
22 iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei1 Samuel 23.29 Matthieu 10.16-10.17 Proverbes 26.24-26.25 Jean 2.24
23 et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca

Cette Bible est dans le domaine public.