Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 3.13     

1 Samuel 3.13
Vulgate


1 puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifestaPsaumes 74.9 Amos 8.11-8.12 1 Samuel 2.11 1 Samuel 2.18 1 Samuel 3.21
2 factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et oculi eius caligaverant nec poterat videre1 Samuel 4.15 Genèse 27.1 Ecclésiaste 12.3 Psaumes 90.10 Genèse 48.10
3 lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca DeiExode 27.20-27.21 Lévitique 24.2-24.4 2 Chroniques 13.11 Psaumes 5.7 Exode 30.7-30.8
4 et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce egoPsaumes 99.6 Galates 1.15-1.16 Esaïe 6.8 Actes 9.4 1 Corinthiens 12.28
5 et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit 6 et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi1 Samuel 4.16 Genèse 43.29 Matthieu 9.2 2 Samuel 18.22
7 porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo DominiActes 19.2 Jérémie 9.24
8 et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli1 Corinthiens 13.11-13.12 Job 33.14-33.15
9 et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suoEsaïe 6.8 Psaumes 85.8 Exode 20.19 Daniel 10.19 Actes 9.6
10 et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus 11 et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eiusJérémie 19.3 2 Rois 21.12 Actes 13.41 Esaïe 28.19 Habakuk 1.5
12 in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum eius incipiam et conplebo1 Samuel 2.27-2.36 Zacharie 1.6 Luc 21.33 Josué 23.15 Nombres 23.19
13 praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos1 Samuel 2.12 1 Samuel 2.17 Proverbes 23.13-23.14 1 Samuel 2.22-2.36 Proverbes 19.18
14 idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternumEsaïe 22.14 1 Samuel 2.25 Psaumes 51.16 Jérémie 15.1 Nombres 15.30-15.31
15 dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem HeliJérémie 1.6-1.8 1 Corinthiens 16.10-16.11 Malachie 1.10 1 Samuel 1.9
16 vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait praesto sum 17 et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibiRuth 1.17 2 Samuel 3.35 2 Samuel 19.13 1 Rois 22.16 Michée 2.7
18 indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciatEsaïe 39.8 Job 2.10 Job 1.21 Psaumes 39.9 Lamentations 3.39
19 crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram1 Samuel 9.6 1 Samuel 2.21 Genèse 39.2 Luc 2.52 Luc 1.80
20 et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset DominiJuges 20.1 2 Samuel 3.10 1 Timothée 1.12 2 Samuel 17.11
21 et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli1 Samuel 3.1 Genèse 12.7 1 Samuel 3.4 Hébreux 1.1 Nombres 12.6

Cette Bible est dans le domaine public.