Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 22     

Esaïe 22
Vulgate


1 onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta 2 clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello 3 cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt 4 propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei 5 dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem 6 et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus 7 et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta 8 et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus 9 et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris 10 et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum 11 et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis 12 et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci 13 et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur 14 et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum 15 haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi 16 quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi 17 ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te 18 coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui 19 et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te 20 et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae 21 et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda 22 et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat 23 et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui 24 et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum 25 in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est

Cette Bible est dans le domaine public.