Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 39.1     

Genèse 39.1
Vulgate


1 igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus eratGenèse 37.36 Genèse 37.25 Psaumes 105.17 Genèse 37.28 Genèse 45.4
2 fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui1 Samuel 18.14 Genèse 21.22 Genèse 26.28 1 Samuel 16.18 Genèse 28.15
3 qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illiusPsaumes 1.3 Genèse 30.27 Genèse 26.28 Genèse 21.22 2 Chroniques 26.5
4 invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerantGenèse 19.19 Genèse 24.2 Genèse 39.8 Genèse 39.21-39.22 Genèse 18.3
5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiamGenèse 30.27 Actes 27.24 Ephésiens 1.3 Psaumes 21.6 Genèse 19.29
6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu1 Samuel 16.12 Genèse 29.17 Proverbes 31.11 Genèse 12.14-12.15 Luc 16.10
7 post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum2 Samuel 13.11 Ezéchiel 16.32 Ezéchiel 16.34 Psaumes 119.37 Ezéchiel 16.25
8 qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo suaProverbes 18.24 Proverbes 1.10 Proverbes 9.13-9.18 Proverbes 23.26-23.28 Proverbes 6.32-6.33
9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum2 Samuel 12.13 Genèse 42.18 Genèse 20.6 Psaumes 51.4 Job 31.23
10 huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprumProverbes 2.16 Proverbes 1.15 1 Pierre 2.11 Proverbes 5.8 Proverbes 23.27
11 accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceretJob 24.15 Malachie 3.5 Ephésiens 5.12 Ephésiens 5.3 Jérémie 23.24
12 et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est forasEcclésiaste 7.26 Proverbes 6.5 1 Pierre 2.11 Proverbes 5.8 Proverbes 7.13-7.27
13 cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam 14 vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem1 Pierre 2.20 1 Pierre 4.14-4.19 Psaumes 120.3 Psaumes 55.3 1 Pierre 3.14-3.18
15 et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras 16 in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domumPsaumes 37.32 Jérémie 9.3-9.5 Psaumes 37.12 Tite 3.3 Jérémie 4.22
17 et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihiExode 23.1 Matthieu 26.65 Proverbes 19.5 Psaumes 120.2-120.4 Exode 20.16
18 cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras 19 his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valdeGenèse 4.5-4.6 Cantique 8.7 2 Thessaloniciens 2.11 Proverbes 29.12 Job 29.16
20 tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi claususGenèse 40.15 Genèse 40.1-40.3 Daniel 3.21-3.22 Psaumes 105.18-105.19 2 Timothée 2.9
21 fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carcerisExode 3.21 Genèse 39.2 Exode 11.3 Psaumes 105.19 Daniel 1.9
22 qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso eratGenèse 39.4 Genèse 40.3-40.4 Genèse 39.6-39.7 Psaumes 37.11 Psaumes 37.3
23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebatGenèse 39.2-39.3 1 Samuel 2.30 Psaumes 1.3 Esaïe 43.2 Genèse 40.3-40.4

Cette Bible est dans le domaine public.