Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Rois 10     

1 Rois 10
Vulgate


1 sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini venit temptare eum in enigmatibus Matthieu 12.42 Luc 11.31 Genèse 10.28 Genèse 10.7 Psaumes 72.10
2 et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quae habebat in corde suo Job 4.2 Actes 25.23 1 Rois 10.10 Genèse 18.33 Luc 24.15
3 et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei 2 Samuel 14.17 Matthieu 13.11 1 Corinthiens 1.30 Hébreux 4.12-4.13 2 Samuel 14.20
4 videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum quam aedificaverat Ecclésiaste 12.9 1 Rois 6.1-6.7 2 Chroniques 9.3-9.4 Matthieu 12.42 1 Rois 4.29-4.31
5 et cibos mensae eius et habitacula servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quae offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum 1 Chroniques 26.16 1 Rois 4.22-4.23 2 Chroniques 23.13 Ezéchiel 44.3 2 Chroniques 9.4
6 dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea 2 Chroniques 9.5-9.6
7 super sermonibus tuis et super sapientia tua et non credebam narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit maior est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi 1 Corinthiens 2.9 1 Jean 3.2 Jean 20.25-20.29 Zacharie 9.17 Marc 16.11
8 beati viri tui et beati servi tui hii qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam Proverbes 8.34 Proverbes 13.20 Luc 11.31 Proverbes 10.21 Luc 11.28
9 sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in sempiternum et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam 2 Samuel 8.15 1 Rois 5.7 Psaumes 72.2 2 Chroniques 2.11 Psaumes 18.19
10 dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni 1 Rois 10.2 Apocalypse 21.11 1 Rois 9.14 Genèse 43.11 Proverbes 20.15
11 sed et classis Hiram quae portabat aurum de Ophir adtulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas 1 Rois 9.27-9.28 2 Chroniques 8.18 Psaumes 45.9 2 Chroniques 9.10-9.11 2 Chroniques 2.8
12 fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem Apocalypse 14.2-14.3 1 Chroniques 23.5 Psaumes 92.1-92.3 1 Chroniques 25.1-25.31 Psaumes 150.3-150.5
13 rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis Matthieu 15.28 Psaumes 20.4 1 Rois 10.2 Jean 14.13-14.14 Psaumes 37.4
14 erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri 1 Rois 9.28 2 Chroniques 9.13-9.28
15 excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant et negotiatores universique scruta vendentes et omnes reges Arabiae ducesque terrae Psaumes 72.10 Esaïe 21.13 Galates 4.25 2 Chroniques 9.13-9.14 1 Chroniques 9.24
16 fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius 1 Rois 14.26-14.28 2 Chroniques 12.9-12.10 2 Chroniques 9.15-9.16
17 et trecentas peltas ex auro probato trecentae minae auri unam peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvae Libani 1 Rois 7.2 1 Rois 14.26
18 fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis 1 Rois 10.22 Psaumes 45.8 Apocalypse 20.11 Amos 6.4 2 Chroniques 9.17-9.19
19 qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in parte posteriori et duae manus hinc atque inde tenentes sedile et duo leones stabant iuxta manus singulas 20 et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde non est factum tale opus in universis regnis Apocalypse 5.5 Nombres 24.9 Nombres 23.24 Genèse 49.9
21 sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis 1 Rois 10.17 2 Chroniques 9.20-9.22 1 Rois 7.2
22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes elefantorum et simias et pavos 1 Rois 22.48 Psaumes 72.10 2 Chroniques 20.36-20.37 Psaumes 48.7 Genèse 10.4
23 magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia 1 Rois 3.12-3.13 Ephésiens 3.8 Colossiens 1.18-1.19 1 Rois 4.29-4.34 Psaumes 89.27
24 et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret sapientiam eius quam dederat Deus in corde eius 1 Rois 3.9 1 Rois 3.12 1 Rois 3.28 Daniel 2.23 Daniel 2.21
25 et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per annos singulos 1 Samuel 10.27 2 Chroniques 9.24 Esaïe 36.16 2 Rois 17.4 Psaumes 72.10
26 congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem 2 Chroniques 9.25 1 Rois 4.26 Deutéronome 17.16 1 Rois 9.19 Esaïe 2.7
27 fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus Deutéronome 17.17 2 Chroniques 1.15-1.17 2 Chroniques 9.27 Job 22.24-22.25
28 et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa negotiatores enim regis emebant de Coa et statuto pretio perducebant Deutéronome 17.16 2 Chroniques 9.28 Esaïe 19.9 Esaïe 31.1-31.3 Esaïe 36.9
29 egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sescentis siclis argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti reges Hettheorum et Syriae equos venundabant 2 Rois 7.6-7.7 Josué 1.4 Osée 12.10 Malachie 1.1

Cette Bible est dans le domaine public.