Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Rois 12.3     

1 Rois 12.3
Vulgate


1 venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis Israhel ad constituendum eum regem2 Chroniques 10.1-10.19 1 Rois 11.43 Juges 9.6 Psaumes 60.6 Josué 20.7
2 at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis audita morte eius reversus est de Aegypto1 Rois 11.40 1 Rois 11.26-11.31 2 Chroniques 10.2-10.3
3 miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis multitudo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes 4 pater tuus durissimum iugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi1 Samuel 8.11-8.18 1 Rois 4.7 1 Rois 9.15 Matthieu 23.4 Matthieu 11.29-11.30
5 qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me cumque abisset populus1 Rois 12.12
6 iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populoJob 32.7 Job 12.12 2 Samuel 17.5 Jérémie 42.2-42.5 1 Rois 4.2
7 qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebusProverbes 15.1 Ecclésiaste 10.4 Philippiens 2.7-2.11 2 Samuel 15.3-15.6 1 Rois 12.13
8 qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illiProverbes 1.30 2 Chroniques 25.15-25.16 Proverbes 19.20 2 Chroniques 10.8 Ecclésiaste 10.2-10.3
9 dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit pater tuus super nos2 Chroniques 18.5-18.7 2 Chroniques 10.9 2 Samuel 17.5-17.6 1 Rois 22.6-22.8
10 et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei2 Samuel 17.7-17.13 Proverbes 28.25 Esaïe 47.6 2 Chroniques 10.10-10.11 Proverbes 18.6-18.7
11 et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego autem addam super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem caedam scorpionibus1 Samuel 8.18 Exode 5.18 Exode 5.5-5.9 2 Chroniques 16.10 Apocalypse 9.3-9.10
12 venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia1 Rois 12.5 2 Chroniques 10.12-10.14
13 responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederantJacques 3.17 2 Samuel 19.43 Exode 5.2 Juges 12.1-12.6 Ecclésiaste 10.12
14 et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibusExode 5.16-5.18 Exode 5.5-5.9 1 Rois 12.10-12.11 Proverbes 12.5 Proverbes 17.14
15 et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath1 Rois 12.24 Deutéronome 2.30 1 Rois 11.11 Juges 14.4 2 Chroniques 10.15
16 videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua2 Samuel 20.1 Jérémie 33.15-33.16 1 Rois 22.17 2 Samuel 7.15-7.16 2 Samuel 16.11
17 super filios autem Israhel quicumque habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam1 Rois 11.13 1 Rois 11.36 2 Chroniques 11.13-11.17 2 Chroniques 10.17
18 misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem1 Rois 5.14 1 Rois 4.6 2 Samuel 20.24 2 Chroniques 10.18 2 Chroniques 24.21
19 recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diem2 Rois 17.21 Esaïe 7.17 Hébreux 6.6 Josué 4.9 2 Chroniques 13.5-13.7
20 factum est autem cum audisset omnis Israhel quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solam1 Rois 11.32 1 Rois 11.13 1 Samuel 10.24 Osée 11.12 Osée 8.4
21 venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Iuda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israhel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis2 Chroniques 11.1-11.3 Proverbes 21.30-21.31 2 Chroniques 14.11 2 Chroniques 14.8 1 Chroniques 21.5
22 factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens2 Chroniques 11.2 2 Chroniques 12.5-12.7 1 Rois 17.18 2 Rois 4.16 1 Timothée 6.11
23 loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad omnem domum Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicens1 Rois 12.17
24 haec dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israhel revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis praeceperat Dominus1 Rois 12.15 2 Chroniques 28.9-28.15 2 Chroniques 25.7-25.8 1 Rois 11.29-11.38 2 Chroniques 25.10
25 aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde aedificavit PhanuhelJuges 8.17 Juges 8.8 Juges 9.45-9.49 Genèse 32.30-32.31 1 Rois 15.17
26 dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad domum DavidJean 12.19 1 Samuel 27.1 Marc 2.6-2.8 Jérémie 38.18-38.21 2 Chroniques 20.20
27 si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda interficientque me et revertentur ad eumDeutéronome 12.5-12.7 Deutéronome 12.14 Deutéronome 16.6 Proverbes 29.25 Deutéronome 16.2
28 et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui eduxerunt te de terra AegyptiExode 32.8 2 Rois 17.16 2 Rois 10.29 Exode 32.4 2 Chroniques 11.15
29 posuitque unum in Bethel et alterum in DanGenèse 28.19 Genèse 14.14 Juges 20.1 Jérémie 8.16 Genèse 12.8
30 et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan2 Rois 17.21 1 Rois 13.34 2 Rois 10.31
31 et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi2 Rois 17.32 2 Chroniques 13.9 1 Rois 13.32-13.33 2 Chroniques 11.14-11.15 Nombres 3.10
32 constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat1 Rois 8.5 Amos 7.10-7.13 1 Rois 8.2 Lévitique 23.33-23.44 Ezéchiel 43.8
33 et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israhel et ascendit super altare ut adoleret incensum1 Rois 13.1 Nombres 15.39 Psaumes 106.39 Esaïe 29.13 1 Samuel 13.12

Cette Bible est dans le domaine public.