Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Rois 12     

1 Rois 12
Vulgate


1 venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis Israhel ad constituendum eum regem 2 Chroniques 10.1-10.19 Josué 20.7 Josué 24.32 Juges 9.1 Genèse 33.18-33.19
2 at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis audita morte eius reversus est de Aegypto 1 Rois 11.40 1 Rois 11.26-11.31 2 Chroniques 10.2-10.3
3 miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis multitudo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes 4 pater tuus durissimum iugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi 1 Samuel 8.11-8.18 1 Rois 9.15 1 Rois 4.7 1 Rois 4.20-4.25 1 Rois 9.22-9.23
5 qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me cumque abisset populus 1 Rois 12.12
6 iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo Job 12.12 Job 32.7 1 Rois 4.2 Jérémie 43.2 2 Samuel 16.20
7 qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus Proverbes 15.1 1 Rois 12.13 Marc 10.43-10.44 2 Chroniques 10.6-10.7 Zacharie 1.13
8 qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi 2 Chroniques 10.8 Ecclésiaste 10.2-10.3 Proverbes 1.2-1.5 Proverbes 25.12 Proverbes 1.25
9 dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit pater tuus super nos 2 Chroniques 18.5-18.7 2 Chroniques 10.9 2 Samuel 17.5-17.6 1 Rois 22.6-22.8
10 et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei 2 Chroniques 10.10-10.11 Proverbes 18.6-18.7 Proverbes 29.23 Proverbes 10.14 2 Samuel 17.7-17.13
11 et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego autem addam super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem caedam scorpionibus 2 Chroniques 16.10 Apocalypse 9.3-9.10 Esaïe 58.6 1 Rois 12.14 Exode 1.13-1.14
12 venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia 1 Rois 12.5 2 Chroniques 10.12-10.14
13 responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant Jacques 3.17 Ecclésiaste 10.12 1 Samuel 25.10-25.11 1 Rois 20.6-20.11 Genèse 16.6
14 et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus Exode 5.5-5.9 1 Rois 12.10-12.11 Exode 5.16-5.18 Proverbes 13.10 Proverbes 16.18
15 et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath 1 Rois 12.24 1 Rois 11.11 Juges 14.4 Deutéronome 2.30 2 Chroniques 22.7
16 videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua 2 Samuel 20.1 Esaïe 7.6-7.7 Esaïe 9.6-9.7 1 Rois 11.36 1 Rois 22.36
17 super filios autem Israhel quicumque habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam 1 Rois 11.13 1 Rois 11.36 2 Chroniques 11.13-11.17 2 Chroniques 10.17
18 misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem 1 Rois 5.14 1 Rois 4.6 2 Samuel 20.24 Nombres 14.10 Actes 5.26
19 recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diem 2 Rois 17.21 2 Chroniques 13.5-13.7 1 Samuel 10.19 2 Chroniques 13.17 2 Chroniques 10.19
20 factum est autem cum audisset omnis Israhel quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solam 1 Rois 11.32 1 Rois 11.13 1 Rois 12.17 1 Rois 11.36 1 Samuel 10.24
21 venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Iuda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israhel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis 2 Chroniques 11.1-11.3 2 Chroniques 14.8 1 Chroniques 21.5 2 Chroniques 17.14-17.19 Proverbes 21.30-21.31
22 factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens 2 Chroniques 11.2 1 Timothée 6.11 1 Rois 13.4-13.5 2 Rois 4.27 1 Rois 17.24
23 loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad omnem domum Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicens 1 Rois 12.17
24 haec dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israhel revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis praeceperat Dominus 1 Rois 12.15 1 Rois 11.29-11.38 2 Chroniques 25.10 2 Chroniques 11.4 Osée 8.4
25 aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde aedificavit Phanuhel Juges 8.17 Juges 8.8 Juges 9.45-9.49 Genèse 32.30-32.31 1 Rois 9.15
26 dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad domum David Jérémie 38.18-38.21 2 Chroniques 20.20 Luc 7.39 Esaïe 7.9 Jean 11.47-11.50
27 si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda interficientque me et revertentur ad eum Deutéronome 12.14 Deutéronome 12.5-12.7 Deutéronome 16.2 1 Corinthiens 1.19-1.20 1 Rois 8.29-8.30
28 et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui eduxerunt te de terra Aegypti 2 Rois 17.16 2 Rois 10.29 Exode 32.4 Exode 32.8 Osée 8.4-8.7
29 posuitque unum in Bethel et alterum in Dan Genèse 28.19 Jérémie 8.16 Genèse 12.8 Juges 18.27-18.31 Amos 8.14
30 et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan 2 Rois 17.21 1 Rois 13.34 2 Rois 10.31
31 et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi 1 Rois 13.32-13.33 2 Rois 17.32 2 Chroniques 13.9 2 Chroniques 11.14-11.15 Nombres 3.10
32 constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat Amos 7.10-7.13 1 Rois 8.2 1 Rois 8.5 Matthieu 15.8-15.9 Nombres 29.12-29.40
33 et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israhel et ascendit super altare ut adoleret incensum 1 Rois 13.1 Nombres 15.39 2 Chroniques 26.6 Marc 7.13 Matthieu 15.6

Cette Bible est dans le domaine public.