Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 18.14     

Job 18.14
Vulgate


1 respondens autem Baldad Suites dixitJob 2.11 Job 8.1 Job 42.7-42.9 Job 25.1
2 usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamurJob 8.2 Job 11.2 Job 16.2-16.3 Job 3.17 Job 3.5-3.6
3 quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobisPsaumes 73.22 Job 17.10 Job 17.4 Romains 12.10 Job 12.7-12.8
4 qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suoJob 16.9 Job 14.18 Job 13.14 Marc 9.18 Jonas 4.9
5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eiusProverbes 13.9 Proverbes 24.20 Proverbes 20.20 Job 21.17 Job 20.5
6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extingueturPsaumes 18.28 Job 21.17 Apocalypse 18.23
7 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suumProverbes 4.12 Psaumes 18.36 Proverbes 1.30-1.32 Job 5.12-5.13 Job 20.22
8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulatPsaumes 9.15 Job 22.10 Psaumes 35.8 Esther 7.10 Esther 6.13
9 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitisJob 1.15 Job 1.17 Esaïe 8.14-8.15 Job 5.5
10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitamEzéchiel 12.13 Romains 11.9 Psaumes 11.6
11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eiusJob 15.21 Jérémie 6.25 Jérémie 46.5 Job 20.25 Lévitique 26.36
12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illiusPsaumes 34.10 1 Samuel 2.5 Psaumes 7.12-7.14 1 Samuel 2.36 Job 15.23-15.24
13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita morsEsaïe 14.30 Apocalypse 6.8 Zacharie 14.12 Jonas 2.6 Job 17.16
14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitusMatthieu 7.26-7.27 Proverbes 14.32 Psaumes 112.10 Job 24.17 Job 41.34
15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphurPsaumes 11.6 Esaïe 34.9-34.10 Deutéronome 29.23 Job 18.12-18.13 Genèse 19.24
16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eiusOsée 9.16 Job 15.30 Malachie 4.1 Amos 2.9 Esaïe 5.24
17 memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateisProverbes 10.7 Psaumes 34.16 Psaumes 109.13 Proverbes 2.22 Job 13.12
18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eumJob 10.22 Job 20.8 Esaïe 8.21-8.22 Job 11.14 Esaïe 17.13-17.14
19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eiusJérémie 22.30 Esaïe 14.21-14.22 Job 8.4 Job 1.19 Job 27.14-27.15
20 in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horrorPsaumes 37.13 Jérémie 50.27 Ezéchiel 21.25 Psaumes 137.7 Abdias 1.11-1.15
21 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat DeumJérémie 9.3 2 Thessaloniciens 1.8 Juges 2.10 Tite 1.16 Jérémie 10.25

Cette Bible est dans le domaine public.