Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 27     

Job 27
Vulgate


1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit Job 29.1 Nombres 24.15 Nombres 23.7 Psaumes 78.2 Nombres 24.3
2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam Job 34.5 Nombres 14.21 2 Rois 4.27 Ruth 3.13 1 Rois 18.15
3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis Genèse 2.7 Job 33.4 Actes 17.25 Esaïe 2.22 Job 32.8
4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium Job 13.7 Jean 8.55 2 Corinthiens 11.10 Job 34.6 Job 6.28
5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea Job 13.15 Job 2.9 Job 29.14 Job 32.3 Proverbes 17.15
6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea Job 2.3 Actes 24.16 Proverbes 4.13 2 Corinthiens 12.11 1 Jean 3.20-3.21
7 sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus Daniel 4.19 2 Samuel 18.32 1 Samuel 25.26
8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius Matthieu 16.26 Luc 12.20-12.21 Job 8.13 Job 11.20 Jacques 5.1-5.3
9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia Michée 3.4 Proverbes 1.28 Esaïe 1.15 Jérémie 14.12 Job 35.12-35.13
10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore Psaumes 37.4 Job 22.26-22.27 Ephésiens 6.18 Luc 18.1 Habakuk 3.18
11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam Job 6.10 Job 32.8-32.10 Actes 20.20 Psaumes 71.17 Job 4.3-4.4
12 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini Job 26.2-26.4 Ecclésiaste 8.14 Job 21.28-21.30 Job 13.4-13.9 Job 19.2-19.3
13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient Job 20.19-20.29 Esaïe 3.11 Psaumes 11.6 Psaumes 12.5 Job 15.20-15.35
14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane Deutéronome 28.41 Job 20.10 Luc 23.29 Osée 9.13-9.14 2 Rois 10.6-10.10
15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt Psaumes 78.64 1 Rois 16.3-16.4 Jérémie 22.18 1 Rois 14.10-14.11 1 Rois 21.21-21.24
16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta Zacharie 9.3 Jacques 5.2 Matthieu 6.19 Habakuk 2.6 Job 22.24
17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet Proverbes 13.22 Ecclésiaste 2.26 Proverbes 28.8
18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum Job 8.14-8.15 Esaïe 1.8 Lamentations 2.6 Esaïe 51.8 Esaïe 38.12
19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet Job 24.24 Jérémie 8.2 Job 21.30 Job 14.12-14.15 Job 21.23-21.26
20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas Job 15.21 Job 18.11 2 Rois 19.35 Daniel 5.30 Job 20.8
21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo Osée 13.15 Job 7.10 Jérémie 18.17 Exode 9.23-9.25 Job 21.18
22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet Ezéchiel 9.5-9.6 Job 11.20 Ezéchiel 5.11 Romains 8.32 2 Pierre 2.4-2.5
23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius Lamentations 2.15 Sophonie 2.15 1 Rois 9.8 Proverbes 11.10 Esther 9.22-9.25

Cette Bible est dans le domaine public.