Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 27.19     

Job 27.19
Vulgate


1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixitJob 29.1 Nombres 24.15 Nombres 23.7 Nombres 24.3 Proverbes 26.7
2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meamJob 34.5 Nombres 14.21 2 Rois 4.27 1 Samuel 14.39 1 Samuel 20.21
3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meisJob 33.4 Genèse 2.7 Esaïe 2.22 Actes 17.25 Job 32.8
4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendaciumJob 13.7 Job 6.28 Jean 8.55 2 Corinthiens 11.10 Job 34.6
5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia meaJob 2.9 Job 13.15 Galates 2.11 Job 42.7 2 Corinthiens 1.12
6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita meaJob 2.3 Actes 24.16 Psaumes 18.20-18.23 Proverbes 4.13 2 Corinthiens 12.11
7 sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus2 Samuel 18.32 1 Samuel 25.26 Daniel 4.19
8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eiusMatthieu 16.26 Job 8.13 Job 11.20 Luc 12.20-12.21 Luc 9.25
9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustiaProverbes 1.28 Esaïe 1.15 Jérémie 14.12 Michée 3.4 Psaumes 18.41
10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni temporePsaumes 37.4 Job 22.26-22.27 Habakuk 3.18 Psaumes 78.34-78.36 Psaumes 43.4
11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondamJob 6.10 Deutéronome 4.5 Esaïe 8.11 Job 32.8-32.10 Actes 20.20
12 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquiminiJob 19.2-19.3 Job 6.25-6.29 Ecclésiaste 9.1-9.3 Job 16.3 Job 21.3
13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipientJob 20.19-20.29 Job 31.3 Ecclésiaste 8.13 Malachie 3.5 Jacques 5.4-5.6
14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur paneDeutéronome 28.41 Luc 23.29 Job 20.10 Psaumes 109.13 1 Samuel 2.5
15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabuntPsaumes 78.64 1 Rois 21.21-21.24 1 Rois 16.3-16.4 Jérémie 22.18 1 Rois 14.10-14.11
16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimentaZacharie 9.3 1 Rois 10.27 Jacques 5.2 Matthieu 6.19 Habakuk 2.6
17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividetProverbes 13.22 Ecclésiaste 2.26 Proverbes 28.8
18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculumEsaïe 1.8 Job 8.14-8.15 Esaïe 38.12 Lamentations 2.6 Esaïe 51.8
19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil invenietJérémie 8.2 Job 24.24 Job 14.10 Psaumes 58.9 Matthieu 3.12
20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestasJob 15.21 Job 18.11 Psaumes 18.4 Psaumes 42.7 Job 21.18
21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suoJob 21.18 Psaumes 83.15 Matthieu 7.27 Psaumes 11.6 Psaumes 58.9
22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet2 Pierre 2.4-2.5 Job 20.24 Deutéronome 32.23 Ezéchiel 24.14 Esaïe 10.3
23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eiusLamentations 2.15 Sophonie 2.15 Apocalypse 18.20 Michée 6.16 Job 18.18

Cette Bible est dans le domaine public.