Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 18     

Exode 18
Vulgate


1 cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto Exode 2.16 Psaumes 77.14-77.15 Exode 3.1 Psaumes 105.36-105.41 Psaumes 34.2
2 tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat Exode 2.21 Exode 4.25-4.26
3 et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena Exode 2.22 Actes 7.29 Exode 4.20 Psaumes 39.12 Hébreux 11.13
4 alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis Psaumes 34.4 Daniel 6.22 Psaumes 18.1 Actes 12.11 Hébreux 13.6
5 venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei Exode 3.1 Exode 3.12 Exode 19.20 Exode 19.11 1 Rois 19.8
6 et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea 7 qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum Genèse 29.13 Genèse 19.1 Genèse 18.2 1 Rois 2.19 2 Samuel 11.7
8 narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus Nombres 20.14 Néhémie 9.9-9.15 Néhémie 9.32 Psaumes 78.42-78.43 Psaumes 106.10
9 laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum 1 Corinthiens 12.26 Romains 12.10 Esaïe 66.10 Romains 12.15 Esaïe 44.23
10 et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti Genèse 14.20 2 Samuel 18.28 Luc 1.68 1 Pierre 1.3 Apocalypse 19.1-19.6
11 nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos 2 Chroniques 2.5 Psaumes 95.3 Luc 1.51 Exode 15.11 1 Chroniques 16.25
12 obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino Genèse 31.54 Deutéronome 12.7 Exode 24.11 Exode 24.5 2 Samuel 9.7
13 altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam Juges 5.10 Joël 3.12 Romains 12.8 Romains 13.6 Matthieu 23.2
14 quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam 15 cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei Nombres 27.5 Nombres 15.34 Lévitique 24.12-24.14 Exode 18.19-18.20 Nombres 9.6
16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius Exode 24.14 Deutéronome 4.5 1 Corinthiens 6.1 2 Samuel 15.3 Deutéronome 5.1
17 at ille non bonam inquit rem facis 18 stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere Actes 6.1-6.4 Nombres 11.14-11.17 2 Corinthiens 12.15 Deutéronome 1.9-1.12 1 Thessaloniciens 2.8-2.9
19 sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum Nombres 27.5 Exode 3.12 Exode 20.19 Genèse 39.2 Deutéronome 5.5
20 ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere Deutéronome 5.1 Psaumes 143.8 Deutéronome 1.18 Deutéronome 4.1 Deutéronome 4.5
21 provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos Actes 6.3 2 Chroniques 19.5-19.10 Deutéronome 16.18-16.19 Genèse 42.18 Exode 18.25
22 qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere Nombres 11.17 Nombres 15.33 Nombres 36.1 Nombres 27.2 Lévitique 24.11
23 si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua Exode 18.18 Exode 16.29 2 Samuel 19.39 Genèse 30.25 2 Samuel 18.3
24 quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat Proverbes 1.5 Esdras 10.5 Esdras 10.2 Exode 18.2-18.5 Exode 18.19
25 et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos Deutéronome 1.15 Exode 18.21 Actes 6.5
26 qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes Exode 18.22 1 Rois 10.1 Exode 18.14-18.15 Deutéronome 17.8 1 Rois 3.16-3.28
27 dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam Nombres 10.29-10.30 Genèse 31.55 Genèse 24.59 Juges 19.9

Cette Bible est dans le domaine public.