Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 18.24     

Exode 18.24
Vulgate


1 cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de AegyptoExode 2.16 Psaumes 77.14-77.15 Exode 3.1 Actes 7.35-7.36 Josué 9.9
2 tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiseratExode 2.21 Exode 4.25-4.26
3 et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra alienaExode 2.22 Actes 7.29 Exode 4.20 Psaumes 39.12 Hébreux 11.13
4 alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio PharaonisHébreux 13.6 Exode 2.15 1 Chroniques 23.15 2 Timothée 4.17 Esaïe 50.7-50.9
5 venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem DeiExode 3.1 Exode 3.12 Exode 19.20 Exode 19.11 1 Rois 19.8
6 et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea 7 qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculumGenèse 29.13 Genèse 18.2 1 Rois 2.19 2 Samuel 11.7 Genèse 14.17
8 narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos DominusNéhémie 9.9-9.15 Néhémie 9.32 Psaumes 78.42-78.43 Psaumes 106.10 Psaumes 81.7
9 laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum1 Corinthiens 12.26 Romains 12.10 Esaïe 66.10 Romains 12.15 Esaïe 44.23
10 et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu AegyptiGenèse 14.20 2 Samuel 18.28 Luc 1.68 Ephésiens 1.3 Psaumes 106.47-106.48
11 nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos2 Chroniques 2.5 Exode 15.11 Psaumes 95.3 Luc 1.51 Daniel 4.37
12 obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram DominoGenèse 31.54 Deutéronome 12.7 Exode 24.11 Exode 24.5 Job 1.5
13 altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperamJuges 5.10 Joël 3.12 Romains 12.8 Romains 13.6 Matthieu 23.2
14 quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam 15 cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam DeiNombres 27.5 Nombres 15.34 Lévitique 24.12-24.14 Exode 18.19-18.20 Nombres 9.6
16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eiusExode 24.14 Deutéronome 4.5 1 Corinthiens 6.1 2 Samuel 15.3 Deutéronome 5.1
17 at ille non bonam inquit rem facis 18 stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinereActes 6.1-6.4 Nombres 11.14-11.17 2 Corinthiens 12.15 Deutéronome 1.9-1.12 1 Thessaloniciens 2.8-2.9
19 sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eumNombres 27.5 Genèse 39.2 Deutéronome 5.5 Exode 3.12 Exode 20.19
20 ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facereDeutéronome 5.1 Psaumes 143.8 Deutéronome 1.18 Deutéronome 4.1 Deutéronome 4.5
21 provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanosActes 6.3 2 Chroniques 19.5-19.10 Deutéronome 16.18-16.19 Exode 18.25 2 Samuel 23.3
22 qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onereNombres 11.17 Nombres 15.33 Nombres 36.1 Nombres 27.2 Lévitique 24.11
23 si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca suaExode 18.18 1 Samuel 8.6-8.7 Actes 15.2 Philippiens 1.24-1.25 2 Samuel 21.17
24 quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesseratProverbes 1.5 Esdras 10.5 Esdras 10.2 Exode 18.2-18.5 Exode 18.19
25 et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanosDeutéronome 1.15 Exode 18.21 Actes 6.5
26 qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantesExode 18.22 1 Rois 10.1 Exode 18.14-18.15 Deutéronome 17.8 1 Rois 3.16-3.28
27 dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suamNombres 10.29-10.30 Genèse 31.55 Genèse 24.59 Juges 19.9

Cette Bible est dans le domaine public.