10 fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem Ezéchiel 40.39-40.42 Jean 1.14 Exode 25.23-25.30 Colossiens 1.27 Exode 35.13 11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum 12 ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream 13 fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae 14 contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari 15 ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro 16 et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba Exode 25.29 2 Timothée 2.20 Jérémie 52.18-52.19 1 Rois 7.50 2 Rois 12.13
25 fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua Exode 30.1-30.5 Hébreux 7.25 2 Chroniques 26.16 Exode 40.5 1 Pierre 2.5 26 vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus 27 fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari 28 ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis 29 conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii Hébreux 7.25 Hébreux 5.7 Psaumes 14.1-14.2 Apocalypse 8.3-8.4 1 Jean 2.27