Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ecclésiaste 7     

Ecclésiaste 7
Vulgate


Conseils de sagesse

Les épreuves et la sagesse

1 melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis
Proverbes 22.1 Ecclésiaste 4.2 Philippiens 1.21-1.23 Cantique 1.3 Apocalypse 14.13
2 melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit
Psaumes 90.12 Genèse 48.1-48.22 Romains 6.21-6.22 Philippiens 3.19 Deutéronome 32.46
3 melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis
2 Corinthiens 7.9-7.11 Hébreux 12.10-12.11 Jacques 4.8-4.10 Romains 5.3-5.4 Jacques 1.2-1.4
4 cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia
1 Samuel 30.16 Jérémie 51.57 Marc 6.21-6.29 Matthieu 8.14-8.16 Néhémie 2.2-2.5
5 melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi
Psaumes 141.5 Proverbes 15.31-15.32 Proverbes 13.18 Proverbes 17.10 Proverbes 9.8
6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas
Psaumes 58.9 Psaumes 118.12 Ecclésiaste 2.2 Proverbes 29.9 Esaïe 65.13-65.15
7 calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius
Deutéronome 16.19 Exode 23.8 Proverbes 17.23 Deutéronome 28.33-28.34 Deutéronome 28.65
8 melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante
Proverbes 14.29 Hébreux 10.36 Romains 2.7-2.8 1 Pierre 1.13 Proverbes 28.25
9 ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit
Jacques 1.19 Proverbes 14.17 Proverbes 16.32 Genèse 34.25-34.26 Marc 6.24
10 ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio
Juges 6.13 Romains 3.9-3.19 Romains 1.22-1.32 Esaïe 50.1 Psaumes 14.2-14.3
11 utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem
Ecclésiaste 11.7 1 Timothée 6.17-6.19 1 Rois 3.6-3.9 Proverbes 8.10-8.11 Ecclésiaste 2.13
12 sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo
Proverbes 3.18 Proverbes 8.35 Esaïe 33.6 Proverbes 14.20 Job 22.21-22.25
13 considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit
Ecclésiaste 1.15 Job 12.14 Esaïe 14.27 Romains 9.19 Esaïe 46.10-46.11
14 in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias
Ecclésiaste 3.22 Ecclésiaste 3.4 Deutéronome 28.47 Deutéronome 8.3 Esaïe 26.11
15 haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua
Ecclésiaste 8.12-8.14 Ecclésiaste 6.12 Jean 16.2 Psaumes 73.3-73.13 Esaïe 65.20
16 noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas
Romains 12.3 Philippiens 3.6 Luc 18.12 Proverbes 25.16 Matthieu 6.1-6.7
17 ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo
Proverbes 10.27 Psaumes 55.23 Genèse 38.7-38.10 Job 22.16 1 Samuel 25.38
18 bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit
Ecclésiaste 12.13 Ecclésiaste 8.12 Ecclésiaste 11.6 Luc 11.42 Malachie 4.2
19 sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis
Proverbes 24.5 Proverbes 21.22 Colossiens 1.9-1.11 Ecclésiaste 9.13-9.18 2 Samuel 20.16-20.22
20 non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet
1 Rois 8.46 2 Chroniques 6.36 Romains 3.23 Proverbes 20.9 Esaïe 53.6
21 sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi
Proverbes 30.10 1 Corinthiens 13.5-13.7 Esaïe 29.21 2 Samuel 16.10 2 Samuel 19.19
22 scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis
Matthieu 15.19 1 Rois 2.44 Jacques 3.9 Matthieu 18.32-18.35 Jean 8.7-8.9

La sagesse et les hommes

23 cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
Romains 1.22 1 Corinthiens 1.20 Genèse 3.5 1 Rois 11.1-11.8 1 Rois 3.11-3.12
24 multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam
Romains 11.33 1 Timothée 6.16 Psaumes 36.6 Job 28.12-28.23 Job 28.28
25 lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium
Ecclésiaste 10.13 Proverbes 17.12 2 Pierre 3.3-3.9 2 Samuel 13.12 Ecclésiaste 2.15
26 et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa
Proverbes 22.14 Proverbes 5.3-5.5 Ecclésiaste 2.26 Proverbes 2.16 Proverbes 2.18-2.19
27 ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem
Ecclésiaste 12.8-12.10 Ecclésiaste 1.1-1.2
28 quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni
Job 33.23 Psaumes 12.1 Esaïe 26.9 1 Rois 11.1-11.3 Ecclésiaste 7.23-7.24
29 solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi
Genèse 3.6-3.7 Genèse 1.26-1.27 Jérémie 4.22 Psaumes 106.29 Genèse 5.1

Cette Bible est dans le domaine public.