Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 14     

Jérémie 14
Vulgate


1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis Jérémie 17.8
2 luxit Iudaea et portae eius corruerunt et obscuratae sunt in terra et clamor Hierusalem ascendit Esaïe 3.26 1 Samuel 5.12 Jérémie 8.21 Lamentations 4.8-4.9 Zacharie 7.13
3 maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua 2 Samuel 15.30 2 Rois 18.31 Psaumes 40.14 Jérémie 2.13 Amos 4.8
4 propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolae operuerunt capita sua Joël 1.11 Joël 1.19-1.20 Jérémie 3.3 Deutéronome 28.23-28.24 Lévitique 26.19-26.20
5 nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herba Psaumes 29.9 Job 39.1-39.4 Esaïe 15.6
6 et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba Jérémie 2.24 Job 39.5-39.6 Joël 1.18 Lamentations 4.17 1 Samuel 14.29
7 si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi peccavimus Osée 5.5 Psaumes 25.11 Jérémie 5.6 Jérémie 14.20-14.21 Esaïe 59.12
8 expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum Jérémie 17.13 Esaïe 43.3 Psaumes 50.15 Jérémie 50.7 Esaïe 45.21
9 quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nos Esaïe 59.1 Esaïe 63.19 Psaumes 46.5 Jérémie 15.16 Nombres 11.23
10 haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata eorum Osée 9.9 Psaumes 119.101 Osée 8.13 Jérémie 6.20 Amos 5.22
11 et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in bonum Jérémie 7.16 Jérémie 11.14 Jérémie 15.1 Exode 32.32-32.34 Exode 32.10
12 cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos Ezéchiel 8.18 Jérémie 6.20 Jérémie 11.11 Michée 3.4 Proverbes 1.28
13 et dixi a a a Domine Deus prophetae dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto Jérémie 6.14 Jérémie 23.17 Jérémie 4.10 Jérémie 8.11 Ezéchiel 13.10-13.16
14 et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in nomine meo non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis Jérémie 29.8-29.9 Ezéchiel 12.24 Jérémie 29.31 Esaïe 30.10-30.11 Ezéchiel 13.6-13.7
15 ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetae illi Ezéchiel 14.10 Jérémie 5.12-5.13 Jérémie 28.15-28.17 2 Pierre 2.14-2.17 Jérémie 23.14-23.15
16 et populi quibus prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem prae fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiae eorum et effundam super eos malum suum Proverbes 1.31 Jérémie 15.2-15.3 Psaumes 79.2-79.3 Jérémie 7.33 Jérémie 13.22-13.25
17 et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer Jérémie 8.21 Jérémie 9.1 Jérémie 13.17 Lamentations 2.13 Lamentations 1.15-1.16
18 si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant Ezéchiel 7.15 Jérémie 8.10 Lamentations 1.20 Deutéronome 28.36 Jérémie 52.6-52.7
19 numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio Jérémie 8.15 Lamentations 5.22 Jérémie 6.30 Job 30.26 Jérémie 30.13
20 cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi Psaumes 32.5 Jérémie 3.25 Lévitique 26.40-26.42 Psaumes 106.6-106.48 Daniel 9.5-9.8
21 ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum Jérémie 14.7 Psaumes 106.45 Jérémie 3.17 Daniel 9.15-9.19 Ezéchiel 36.22-36.23
22 numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haec Esaïe 30.23 Jérémie 5.24 Psaumes 135.7 Deutéronome 32.21 Psaumes 25.21

Cette Bible est dans le domaine public.