Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Michée 7     

Michée 7
Vulgate


1 vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus desideravit anima mea Esaïe 24.13 Esaïe 28.4 Osée 9.10 Esaïe 17.6 Esaïe 6.5
2 periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem Psaumes 12.1 Jérémie 5.26 Esaïe 57.1 Psaumes 14.1-14.3 Proverbes 1.11
3 malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam Michée 3.11 Amos 5.12 Jérémie 8.10 Proverbes 4.16-4.17 Matthieu 26.15
4 qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum Esaïe 22.5 Ezéchiel 2.6 2 Samuel 23.6-23.7 Esaïe 10.3 Esaïe 55.13
5 nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui Jérémie 9.4 Psaumes 118.8-118.9 Job 6.14-6.15 Matthieu 10.16 Juges 16.5-16.20
6 quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eius Matthieu 10.35-10.36 Luc 12.53 Matthieu 10.21 Ezéchiel 22.7 Psaumes 55.12-55.14
7 ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus Esaïe 25.9 Psaumes 37.7 Psaumes 25.5 Psaumes 142.4-142.5 Psaumes 50.15
8 ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est Esaïe 9.2 Psaumes 112.4 Psaumes 107.10-107.15 Jean 8.12 2 Corinthiens 4.6
9 iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius Psaumes 37.6 1 Samuel 24.15 1 Corinthiens 4.5 2 Thessaloniciens 1.5-1.10 Psaumes 7.6
10 et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum Zacharie 10.5 Joël 2.17 Psaumes 18.42 Psaumes 35.26 2 Samuel 22.43
11 dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet lex Amos 9.11-9.15 Daniel 9.25 Esdras 4.12-4.24 Néhémie 3.1-3.16 Néhémie 2.8
12 in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte Esaïe 19.23-19.25 Osée 11.11 Esaïe 11.16 Jérémie 31.8 Jérémie 23.3
13 et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum Esaïe 3.10-3.11 Jérémie 25.11 Michée 6.13 Esaïe 6.11-6.13 Luc 21.20-21.24
14 pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos Michée 5.4 Esaïe 40.11 Jérémie 50.19-50.20 Psaumes 28.9 Amos 9.11
15 secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei mirabilia Esaïe 11.16 Psaumes 78.12-78.72 Psaumes 68.22 Esaïe 51.9 Exode 3.20
16 videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae erunt Esaïe 26.11 Esaïe 52.15 Job 40.4 Job 29.9-29.10 Ezéchiel 39.17-39.21
17 lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te Esaïe 49.23 Psaumes 72.9 Psaumes 18.45 Genèse 3.14-3.15 1 Samuel 14.11
18 quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est Esaïe 43.25 Jérémie 50.20 Jérémie 32.41 Michée 2.12 Exode 15.11
19 revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra Esaïe 38.17 Jérémie 50.20 Jérémie 31.34 Osée 14.4 Romains 6.14
20 dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis Luc 1.72-1.74 Genèse 28.13-28.14 Hébreux 6.13-6.18 Psaumes 105.8-105.10 Actes 3.25-3.26

Cette Bible est dans le domaine public.