Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 9.8     

Nombres 9.8
Vulgate


1 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicensNombres 1.1 Exode 40.2
2 faciant filii Israhel phase in tempore suoLévitique 23.5 Deutéronome 16.1-16.2 2 Chroniques 35.1 Marc 14.12 Josué 5.10
3 quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eiusExode 12.6-12.11 2 Chroniques 30.2 Hébreux 9.26 Nombres 9.11-9.12 Lévitique 23.5
4 praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase 5 qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii IsrahelJosué 5.10 Exode 39.32 Deutéronome 1.3 Deutéronome 4.5 Exode 39.42
6 ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et AaronNombres 27.2 Exode 18.15 Nombres 19.11 Nombres 5.2 Nombres 19.16
7 dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios IsrahelDeutéronome 16.2 2 Chroniques 30.17-30.19 1 Corinthiens 5.7-5.8 Nombres 9.2 Exode 12.27
8 quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobisPsaumes 85.8 Nombres 27.5 Ezéchiel 3.17 Jean 17.8 Hébreux 3.5-3.6
9 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 10 loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase DominoMatthieu 5.24 1 Corinthiens 6.9-6.11 Ephésiens 2.12-2.13 Romains 16.25-16.26 Nombres 9.6-9.7
11 mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud2 Chroniques 30.2-30.15 Deutéronome 16.3 Jean 19.36 Nombres 9.3 Exode 12.2-12.14
12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabuntExode 12.10 Exode 12.46 Jean 19.36 Exode 12.43 Nombres 9.3
13 si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabitExode 12.15 Genèse 17.14 Nombres 9.7 Nombres 5.31 Nombres 19.13
14 peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenaeExode 12.48-12.49 Lévitique 24.22 Esaïe 56.3-56.7 Lévitique 19.10 Deutéronome 31.12
15 igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque maneExode 13.21 Exode 40.34 Néhémie 9.19 Psaumes 78.14 1 Corinthiens 10.1
16 sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignisNéhémie 9.12 Psaumes 105.39 Apocalypse 21.3 Nombres 9.18-9.22 Néhémie 9.19
17 cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabanturExode 40.36-40.38 Nombres 10.33-10.34 Jean 10.3-10.5 Exode 33.14-33.15 Nombres 10.11-10.12
18 ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco1 Corinthiens 10.1 Exode 17.1 Nombres 10.13 2 Jean 1.6 Nombres 9.20
19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebanturNombres 1.52-1.53 Nombres 3.8 Zacharie 3.7
20 quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant 21 si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoriaNéhémie 9.12 Néhémie 9.19
22 si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castraExode 40.36-40.37 Psaumes 32.8 Psaumes 143.10 Nombres 1.54 Actes 1.4
23 per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum MosiNombres 9.19 Ezéchiel 44.8 Zacharie 3.7 Josué 22.3 Genèse 26.5

Cette Bible est dans le domaine public.