Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 25.20     

Actes 25.20
Vulgate


1 Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a CaesareaActes 23.34 Actes 25.5 Actes 18.22 Actes 8.40 Actes 21.15
2 adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eumActes 25.15 Actes 24.1 Romains 3.12-3.19 Job 31.31 Proverbes 4.16
3 postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in viaJérémie 38.4 Jérémie 18.18 Psaumes 37.32-37.33 Romains 3.8 Psaumes 140.1-140.5
4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturumActes 24.23
5 qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum1 Samuel 24.11-24.12 Jean 18.29-18.30 Actes 25.25 Actes 25.16 Actes 25.18-25.19
6 demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduciActes 25.17 Matthieu 27.19 Actes 25.10 Jean 19.13 Jacques 2.6
7 qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probareActes 24.13 Luc 23.2 Actes 24.5-24.6 Luc 23.10 Actes 21.28
8 Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccaviActes 28.17 Actes 24.12 Actes 24.6 Actes 23.1 2 Corinthiens 1.12
9 Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud meActes 24.27 Actes 25.20 Actes 12.3 Actes 25.3 Marc 15.15
10 dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nostiActes 25.17 Matthieu 27.18 Actes 28.18 Matthieu 27.23-27.24 2 Corinthiens 4.2
11 si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appelloActes 26.32 Actes 28.19 Actes 25.25 1 Thessaloniciens 2.15 Psaumes 7.3-7.5
12 tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibisActes 28.16 Actes 19.21 Romains 15.28-15.29 Esaïe 46.10-46.11 Actes 26.32-27.1
13 et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum FestumActes 8.40 1 Samuel 13.10 Actes 25.22-25.23 Actes 26.1 1 Samuel 25.14
14 et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctusActes 24.27
15 de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationemEsther 3.9 Actes 25.1-25.3 Actes 24.1 Luc 18.3-18.5 Luc 23.23
16 ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda criminaActes 25.4-25.5 Actes 23.30 Jean 7.51 Deutéronome 17.4 Actes 26.1
17 cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virumActes 25.6 Actes 25.10
18 de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum 19 quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivereActes 23.29 Actes 18.15 Apocalypse 1.18 1 Corinthiens 15.3-15.4 Actes 17.31
20 haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istisActes 25.9
21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad CaesaremActes 25.10-25.11 Actes 26.32-27.1 Luc 2.1 2 Timothée 4.16
22 Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eumActes 9.15 Luc 21.12 Matthieu 10.18 Esaïe 52.15
23 altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est PaulusActes 26.30 Actes 25.13 Jacques 1.11 Ezéchiel 33.28 Actes 12.21
24 et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere ampliusActes 22.22 Actes 25.7 Actes 25.2-25.3 Luc 23.21-23.23
25 ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittereActes 23.29 Actes 25.11-25.12 Luc 23.4 Actes 23.9 Actes 26.31
26 de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribamActes 26.2-26.3
27 sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significareJean 7.51 Proverbes 18.13

Cette Bible est dans le domaine public.