Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 25     

Actes 25
Vulgate


1 Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea Actes 23.34 Actes 21.15 Actes 25.5 Actes 18.22 Actes 8.40
2 adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum Actes 25.15 Actes 24.1 Romains 3.12-3.19 Job 31.31 Proverbes 4.16
3 postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via Actes 9.2 Marc 6.23-6.25 Luc 23.8-23.24 Psaumes 64.2-64.6 Actes 9.24
4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum Actes 24.23
5 qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum Psaumes 7.3-7.5 1 Samuel 24.11-24.12 Jean 18.29-18.30 Actes 25.25 Actes 25.16
6 demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci Actes 25.17 Matthieu 27.19 Actes 25.10 Actes 18.12-18.17 Jean 19.13
7 qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare Actes 24.13 Actes 24.5-24.6 Luc 23.10 Luc 23.2 Psaumes 35.11
8 Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi Actes 28.17 Actes 24.12 Actes 24.17-24.21 Genèse 40.15 Actes 24.6
9 Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me Actes 24.27 Actes 25.20 Actes 12.3 Marc 15.15 Actes 25.3
10 dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti Actes 25.25 Actes 25.6 Actes 16.37-16.38 Actes 25.17 Matthieu 27.18
11 si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello Actes 28.19 Actes 26.32 Actes 25.25 Actes 22.25 Actes 25.10
12 tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis Philippiens 1.12-1.14 Actes 23.11 Daniel 4.35 Lamentations 3.37 Actes 28.16
13 et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum Actes 26.27-26.28 Actes 8.40 1 Samuel 13.10 Actes 25.22-25.23 Actes 26.1
14 et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus Actes 24.27
15 de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem Luc 23.23 Esther 3.9 Actes 25.1-25.3 Actes 24.1 Luc 18.3-18.5
16 ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina Actes 25.4-25.5 Actes 23.30 Jean 7.51 Proverbes 18.17 Deutéronome 17.4
17 cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum Actes 25.10 Actes 25.6
18 de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum 19 quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere Actes 18.15 Actes 23.29 Actes 2.32 Actes 17.22-17.23 Actes 18.19
20 haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis Actes 25.9
21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem 2 Timothée 4.16 Actes 25.10-25.11 Actes 26.32-27.1 Luc 2.1
22 Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum Actes 9.15 Luc 21.12 Matthieu 10.18 Esaïe 52.15
23 altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus Actes 26.30 Actes 25.13 Esaïe 5.14 Esther 1.4 1 Pierre 1.24
24 et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius Actes 25.7 Actes 22.22 Actes 25.2-25.3 Luc 23.21-23.23
25 ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere Actes 23.29 Actes 23.9 Actes 25.11-25.12 Luc 23.4 Actes 26.31
26 de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam Actes 26.2-26.3
27 sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare Proverbes 18.13 Jean 7.51

Cette Bible est dans le domaine public.