Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 15.2     

Deutéronome 15.2
Vulgate


1 septimo anno facies remissionemDeutéronome 31.10 Exode 23.10-23.11 Lévitique 25.2-25.4 Jérémie 36.8-36.18 Exode 21.2
2 quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est DominiNéhémie 5.7-5.11 Esaïe 58.3 Amos 8.4-8.6 Luc 6.34-6.38 Luc 7.42
3 a peregrino et advena exiges civem et propinquum repetendi non habes potestatemDeutéronome 23.20 Galates 6.10 1 Corinthiens 6.6-6.7 Matthieu 17.25-17.26 Exode 22.25
4 et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionemEsaïe 58.10-58.11 Proverbes 11.24-11.25 Deutéronome 14.29 Deutéronome 28.1-28.8 Deutéronome 28.11
5 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet tibi ut pollicitus estPhilippiens 1.27 Josué 1.7 Deutéronome 11.13-11.15 Psaumes 19.11 Deutéronome 4.9
6 fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabiturDeutéronome 28.12-28.13 Deutéronome 28.44 1 Rois 4.24 Esdras 4.20 Proverbes 22.7
7 si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manumProverbes 21.13 Jacques 2.15-2.16 Deutéronome 15.9 1 Jean 3.16-3.17 Matthieu 18.30
8 sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere perspexerisLuc 6.34 Matthieu 5.42
9 cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatumDeutéronome 24.15 Matthieu 20.15 Jacques 5.4 Proverbes 28.22 Job 34.28
10 sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miserisDeutéronome 14.29 Deutéronome 24.19 Proverbes 22.9 Psaumes 41.1-41.2 Proverbes 11.24-11.25
11 non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terraMarc 14.7 Matthieu 26.11 Jean 12.8 Deutéronome 15.8 2 Corinthiens 8.2-8.9
12 cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum liberumJérémie 34.14 Lévitique 25.39-25.41 Exode 21.2-21.6 Deutéronome 15.1 Jean 8.35-8.36
13 et quem libertate donaveris nequaquam vacuum abire patierisProverbes 3.27-3.28 Genèse 31.42 Jérémie 22.13 Exode 3.21 Malachie 3.5
14 sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibiProverbes 10.22 Psaumes 68.10 Néhémie 8.10 1 Corinthiens 16.2 Actes 20.35
15 memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam tibiDeutéronome 16.12 Matthieu 6.14-6.15 Ephésiens 1.7 Ephésiens 2.12 1 Jean 3.16
16 sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiatExode 21.5-21.6 Psaumes 40.6 Psaumes 40.8
17 adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque similiter faciesLévitique 25.39-25.42 1 Samuel 1.22
18 non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos liberos quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agisLuc 17.7-17.8 Esaïe 16.14 Esaïe 21.16
19 de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita oviumExode 13.2 Exode 13.12 Deutéronome 12.17 Nombres 18.17 Nombres 18.15
20 in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tuaDeutéronome 14.23 Deutéronome 12.5-12.7 Deutéronome 12.17
21 sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur Domino Deo tuoDeutéronome 17.1 Lévitique 22.19-22.25 Malachie 1.7-1.8
22 sed intra portas urbis tuae comedes illud tam mundus quam inmundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervoDeutéronome 12.21-12.22 Deutéronome 12.15-12.16
23 hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed effundas in terram quasi aquamDeutéronome 12.16 Deutéronome 12.23 Lévitique 7.26 Ezéchiel 33.25 1 Samuel 14.32

Cette Bible est dans le domaine public.